Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): fidelis

fidelis fidelis 2. form.: -iori (abl. sg. comp.) |SummaCanc 21|

1 a de hominibus: fidus, fide dignus, constans, devotus, probus – věrný, důvěryhodný, stálý, oddaný, poctivý, spolehlivý: fidus, f-is wierny |LexClemB f.48rb|; f-is...et hoc -le, id est fidus, wierny |VocLact f.I 5ra|

b de rebus: verus, firmus, certus, rectus – opravdový, pevný, jistý, správný

+ constr. (ad 1a): c. praep. circa : omnis preco...debet esse f-is...circa suos detentos |BriccLib f.153r| iunct. iur. (ad 1a): manus fidelis (cf. DuC III 486a s. v. fideimanus) vir fide dignus, cui exsecutio alcis rei vel administratio bonorum traditur, curator – důvěryhodný člověk, jemuž je svěřeno vyřízení nějaké záležitosti či správa majetku, „věrná ruka“ (cf. Jg. III 954a): Viktorinus...contra intabulacionem...facit odpor tamquam manus f-is |(1437) TabMorO 371b|; Nicolaus...quemadmodum in eum tamquam in f-em manum Zawissij...litera exbrigatoria et eciam tamquam super commissarium...villa dicti Zawissij...in ipsum Nicolaum...devoluta est |(1464) ib. 437b| saepius in iunct.: ad manus fideles (ad manum fidelem; cf. P III 175,30): Adletha de S. resignavit dotalicium XII sexagenarum ad f-es manus Przibconis |(1360) LibIudIgl I f.6va|; Michel legavit Haymanno pueros suos cum bonis ipsorum ad f-es manus |(1376) ib. f.171vb|; Czortner legavit omnia bona sua Iohlinisse...ad f-es manus faciendi et dimittendi |(1389) ib. f.102vb|; iste omnes littere sunt date ad servandum ad f-em manum |TadCanc 269|; recognovit se recepisse centum florenos...eidem...causa rei servande datos et ad f-es manus repositos |(1422) ActaIudCons VII 24|; fuit presentatus et ad f-es manus datus per reginam Elyzabeth rex Ladislaus |DeLad 59b|; quod Nicolaus H. non rite et iuste faceret circa ea, quae ad f-es manus sunt sibi commissa |(1461) StatUniv 55|; al. spec. (ad 1a): in appellatione honorifica – v titulatuře: sequitur infimus gradus secularium mulierum: ...rustica – f-is |UK I E 40 f.8r|; infimus gradus secularis: consules dicuntur f-es |UK XI D 6 f.175r|; al.

2 christ.: fidei Christianae congruens, orthodoxus – jsoucí ve shodě s křesťanským učením, pravověrný: confessio...sit...f-is, wyerna, totyssto krzyestyanu sie zpowyedage a ne zydu |Penit 226|; qui in uno articulo erravit, in nullo alio erit f-is |PetrZat 346|; tu...illum textum ad f-es cristicolas applicas |HilTract f.d 6r|; hec conclusio katholica et f-is |ib. f.g 8v|

3 a de hominibus: fere i. q. accuratus, veridicus – přesný, pravdivý: Augustinus...f-issimus interpres divinorum eloquiorum |HilTract f.d 6v|

b de rebus: verus, rectus – odpovídající skutečnosti, přesný, správný: cives et civitas illi, cuius fuerit domus, pro dampno edificiorum debent respondere ac ipsi satisfacere secundum estimacionem et taxacionem f-em |(c. 1346) LibStatLmr f.4r|; qui...archiepiscopo Pragensi...de administracione et regimine huiusmodi f-em redderet...racionem |(1377) MonVat IV 676|; eis multas graciarum acciones de f-i ipsorum labore reddentes |(1437) TopTgApp 48b|; ipsis dominis de huiusmodi f-i percepcione et distribucione gracias immensas referentes |(1438) ib. 44b|; al.

c purus, merus, sincerus – pravý, čistý, ryzí: accepit (mulier) libram...nardus pistici preciosi. Pisticus, -a, -um enim secundum Britonnem dicitur f-is. Unde nardum pisticum dicitur f-e |KNM XIII D 8 f.140ra|; nardum pisticum dicitur f-e, id est purum ungentum sine omni impositura |KNM II F 4 f.217r| subst. fideles, -ium, m.

1 proximi, amici intimi – blízcí lidé, důvěrní přátelé

+

2 (etiam sg.): qui fidem Christianam profite(n)tur, Christianus, Christiani – věřící, křesťan(é): mortuum tamen in poliandro f-ium humo condant |CosmChron 88|; sancti Augustini De resurreccione f-ium |ib. 425|; Wenceslaus, dux honoris / fit pugil f-ium |AnalHymn 40,316|; ut in corde f-ium / maneat evangelium |CantBoh 154|; vir quidam...in die secundo Pasche cum ceteris f-ibus ad ecclesiam properavit |VitaAgn 128|; quilibet f-is et maxime, qui es religiosus, cum ad reverendum altare accedis, sacrum Dei tui corpus...respice |Malogr f.I 5ra|; Stephanus...recognovit...se...triginta sexgas...percepisse ad faciendum unam missam perpetuam in remedium (o)mnium (f)-ium vivorum atque defunctorum de eadem curia |(1356) LibEr III 283b|; in communione f-ium existens, viam fuerit universe carnis ingressus (Miliczio) |(1378) MonVat IV 701|; archiepiscopus statuit illud synodaliter, conpellendo f-es, presertim sue salutis negligentes et pigros |JanovReg V 197|; sub terra in criptis f-es divinum officium celebrabant |WencDoct 65a|; imitetur ergo f-is Cristum, ab eo capiens exemplum |HusSanct 95|; an credat, quod...quidquid statuerit (concilium), sit ab omnibus f-ibus tenendum |ChronMisc 176|; doceantur f-es a sacerdotibus, quod tres sunt partes penitencie |SynodKutn 36|; quia dignitas sua velit facere quendam ordinem in dispensacione ellemosynarum, que a f-ibus porriguntur ad novam structuram capelle sancti Wolfgangi |(1484) ArchZnoym II 276/1 p.229|; saepiss. nota iunct. notabiliores:

a c. adi.: primum novo adventu pastorem verentur, quasi vivi f-es matrem ecclesiam petunt |BrunAdalb 281|; ecclesiam militantem suppono esse et nominari romana ecclesia, quia ipsa diffunditur, ubicunque sunt f-es predestinati |HusSermEccl 121*|; errorem dicunt, quod laicis f-ibus bibere licet de calice domini |HusEp 289|; civitas...Constantinopolitana et eius imperator...fere in eorum (Turchorum) manibus consistunt, nisi ipsis per auxilium f-ium occidentalium celeriter succurratur |(1375) MonVat IV 617|; quis...audebit dogmatisare simplicibus f-ibus, quod hoc non est tenendum |StanDeUniv 23|; cecidi ad pedes eius (Vulg. apoc. 1,17), id est proieci curam humanitatis ad similitudinem ultimorum f-ium |WencDoct 12a|; al.

b pendet a subst.: inimico humani generis ipsis ab exordiis inpungnante f-ium turmas |Christ 111|; dum ecclesiam...ingressus fuisset (parricida) et cum f-ium turba...in oracione ad missam stetisset |VitaeProc 261|; per universas f-ium ecclesias...habitus ovinus, quo suum tactinum palliabant errorem, interdicitur |PetrZittChron 249a|; papa...Fridericum imperatorem...a communione f-ium separavit propter heresim |IohMarign 566b|; nos sacerdotes illos videtur Cristus significasse per servum nequam, qui relinquentes familie Cristi..., id est plebi f-ium, ministrare...tritici mensuram |JanovReg V 164|; quia gentes f-ium...accipiunt ab ipsis bonorum operum exemplum |WencDoct 285a|; ubi...ecclesia militans sit multitudo f-ium et universitas cristianorum, que duos complectitur ordines, laycos et clericos |PalAntih 42|; non solum ad f-ium unitatem non redibunt, sed multos katholicos...ad eorum sectam...adducent |(1452) DocUlrRos IV 356|; al. iunct.: Christi (Dei) fideles (raro sg.) i. q. simplex subst. ,fideles‘ (2, v. supra): interna pro Dei f-ibus sollicitudinis molestia consternor |Christ 98|; de...regum et principum aliorumque Cristi f-ium tranquilitate soliciti |(1363) RegDipl VII 800|; quadam exorta inter Cristi f-es dissensionis disturbione |DocWaldh 21|; nonnulli Cristi f-es dictum hospitale de bonis sibi a Deo collatis sufficienter dotaverunt |(1377) MonVat IV 676|; in omnibus aliis punctis, que Cristi f-es a multis centenis annorum...tenuerunt |PalEccl 232*|; ut sacramentum divine eucharistie sub utraque specie...omnibus Cristi f-ibus dispositis libere ministretur |(1432) MonConc 263|; quasi ipsi soli melius omnibus Cristi f-ibus, eciam tot sanctis iam canonisatis intelligant legem Cristi |EpCapistr I 801|; omnes Cristi f-es sunt katholica et Romana ecclesia |ConcPr 102|; saepe spec.: in inscriptione diplomatum sim. – v adrese listin apod.: Procopius...Cracoviensis episcopus, omnibus Cristi f-ibus hanc paginam inspecturis salutem |(1204) FormPaul 50|; Urbanus episcopus...universis Cristi f-ibus...salutem |(1362) RegDipl VII 769|; universis et singulis Cristi f-ibus, ad quos presens tenor pervenerit, Iohannes Cardinalis...affectum salutis |(1417) MonConc 385|; al.

nota: distinguuntur Christiani a gentilibus: ille, qui...omnium mundi principalium soliorum, tam f-ium quam tartarorum et omnium principum contemplatus est paradisos |IohMarign 521b|; impii Turchi, persecutores nominis cristiani, non inventa resistencia sufficienti...f-ium, ...invaserunt...et destruxerunt...imperium Romanie |(1375) MonVat IV 617|; quomodo simplices f-es ferrent hoc, cum pagani obicerent eis |StanDeUniv 23|; cuius (Timothei) pater gentilis fuerat, mater vero f-is |EpCapistr I 847|; Iudei et sarraceni signo aliquo...a f-ibus distingwantur |CapPr P 1191 f.241v| c. oppos. infidelis : popularis tam f-ium quam infidelium curiositas perscrutans, quod factum erat |Christ 106|; quia terram sanctam f-es receperunt et civitatem Hierusalem, quam ipsis infideles abstulerant |WencDoct 210b|; tune, Iohannes, Cristianus es, an paganus, ...f-is an infidelis? |EpCapistr I 762|; ecclesia...instituit...: mares et feminas, clericos et laycos, f-es et infideles...baptisare posse |ib. 891|; al.

3 a praegn.: Christianus orthodoxus – pravověrný křesťan: qualiter...per catholicos et orthodoxe ecclesie f-es fuerit iustificatus |IenstVer 11*|; igitur libri hereticorum a f-bus sunt legendi |HusHer 30|; mala, que f-ibus ex iniquitate perfidie ingerunt |(1432) ScriptHus I 630|; missa<m> cantans (plebanus) per totum, ut alibi mos est circa f-es, tenentes Romanam ecclesiam et obedienciam sequentes |(1457) StatMor 14|; heretici...manus crudeles f-ibus potenter iniciunt |WencCrumlSig 35*|; innocentes opprimendo / ac f-es conculcando |(s. XV) ScriptHus I 544|; Cristi f-es / contra Hussitas crudeles / mucronem evaginate / nec ipsis requiem date |CarmAntihus 291|; al. c. oppos. infidelis : episcopum...percucientem f-es delinquentes et infideles inique agentes...deici ab officio suo precipimus |(1412) ScriptHus II 201|; cui (monasterio) ius nec non possessiones non per infideles, sed f-es per XXXXVI annos et usque modo detinentur |(1455) DocCorKadl 256|; nullo modo permittit ecclesia, quod infideles acquirant dominium super f-es |(1459) VarGeorg 378|; considerantes incommoda sacrate communioni sub utraque specie derogancia tum per devias apostatarum et infidelium atque erroneas predicaciones, tum per f-ium, qui passim in terra dolis exquisitis atque depravatis infidelium astuciis agebantur, pressuras |(1478) LibDec II 133|; al.

b i. q. electus, fere i. q. sanctus (cf. DuC III 486c) – vyvolený, svatý: vivat in celis, ubi vivit quisque f-is |AnnGrad 390|; laudant Dominum de celis angelici spiritus / ad tumbam viri f-is (s. Wenceslai) / descendentes celitus |AnalHymn 5,262|; qui cum eo (Agno) vocati sunt per crucem, dicti sunt f-es et electi |WencDoct 1b|; nisi solus Deus f-es suos privilegio respiciat speciali |PalAntih 85|; al.

4 subiectus, vassallus (q. v.) – poddaný, leník, vasal: nos Wenceslaus...rex...omnibus f-ibus regni sui |(c. 1231) CodDiplBoh III 62|; dilecto f-i nostro E(berhardo), magistro quondam monete per Bohemiam, monetam Moravie...locavimus (rex) |(c. 1267) CodIurBoh I 165|; ego Ulricus de Nova domo, baro et f-is excellentissimi domini mei, domini Wenceslai regis Boemie |(1294) ArchCor I 85|; (tali) f-i nostro (vetus vers.: (takovému) věrnému našemu )...(talem) rem donamus |IusRegMont 416|; si fortasse nos...obligare continget municionem...competenti f-i vel vasallo nostro |(1329) CodIurBoh II/1 100|; dum leticiam exultantibus apparenter exhibet, pro destruccione regni, pressura quoque suorum f-ium intus meret (rex) |PetrZittChron 21a|; f-ibus suis dilectis civitatum Pragensis, Wratislaviensis...aliorumque locorum et oppidorum per Boemiam et Moraviam iudicibus |(1350) CodIurBoh II/3 342|; universis sacri Romani regni f-ibus et subditis, presencia visuris et audituris |(1354) ArchCor II 409|; Iohannes..., marchio Moravie, nob(ili) Boczkoni de C., f-i nostro dilecto...F-is dilecte! |(1363) RegDipl VII 921|; Růdlinus...duas mar. gr. census...Cruciferis...pro sue et predecessorum suorum atque omnium f-ium defunctorum animarum remedio salutari donavit |(1363) ib. 863|; f-es dilecti! |(1363) ib. 877|; etate sexta..., in qua et tu...f-ibus suis imperas |DocWaldh 20|; eos iuribus eorum fovebimus tamquam f-es nostros specialis favoris gracia prosequimur |(s. XV in.) TopTgApp 11a|; f-i nostro (regis) dilecto Ade iudici de B. |(1424) TabMorMat 80a|; quominus fidem Tuam nobis...cum ceteris f-ibus regni inviolabiliter servares |(1467) VarGeorg 517|; saepiss. iocose: sacri Zlechoviensis...iuniperii prefectus...universis et singulis principibus, comitibus, baronibus, ...vasallis, officialibus ac aliis...Zlechoviensi iuniperio inexplicabili lege substratis f-ibus, dilectis gracie sue salutem |ScriptHus II 319|.