Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): filius

filius filius, -i, m. script. et form.: -ll- |(1353) LibRatBrun 201a|; filii (voc. sg.) |IohHolLarg 325|

1 progenies sexus masculini, natus – syn: Albertus, f-us naturalis (vetus vers.: syn rozený ; altera vers. in: J. Emler, Spisové...Karla IV., 57-58: syn přirozený ) uxoris fratris mei |KarVita 363|; syn f-us |ClarGl 1741|; f-us syn |CapPr P 1202 f.80vb|; f-us...son, syn |KNM II F 4 f.120v|; fili mi (gl.: synu myli ) |UK V E 19 f.88r|

+ pl.: nati – děti: nati fuerunt...domino Bolkoni ex domina Eufemia uxore...septem f-i legitimi et naturales, videlicet Boleslaus et Henricus fratres necnon Hedwigis, Iutta, Anna et Margareta sorores |CapPr P 1144 f.91r|

spec.: de Christo – o Kristu: gloria Patri et F-o et Spiritui sancto |VitaeProc 193|; missale antiquum habens...in superiori parte ymaginem Patris et F-i et Spiritus sancti |(1387) InventViti L|; per te accessum habeamus ad F-um, o benedicta inventrix gracie, ...ut per te suscipiat nos, qui per te datus est nobis |HusSerm 128|; Pater influit vitam in F-um |HilTract f.h 3v|; saepe iunct. eodem sensu: filius Altissimi : illum, dico, Altissimi f-um, quem Virgo peperit |VitaAgn 145| filius Dei (vivi) : in memoriam f-i Dei vivi |BrunAdalb 293|; vide, quanta pro te Dei f-us sustinuit |ColdaMil f.9r|; tunc enim non rursum crucifigeret sibimet f-um Dei |HusSerm 173|; Cristus est creatura, i(d) e(st) persona f-i Dei existens in duabus naturis |QuerSacTab 105|; saepe filius hominis (cf. ThLL VI/1 758,71 e Vulg. Matth. 9,6 et passim): hodie f-us Dei factus est f-us hominis, ut homines faceret f-os Dei |IenstHom 308|; f-us quidem hominis venturus est in gloria patris sui cum angelis suis |EpCapistr I 837|; al. filius Virginis : ut nostro eciam evo virginis ille f-us insperato faciet martyrem suum |BrunAdalb 295|; sin alias ad suum proprium monasterium dirigatis eundem beate virginis in f-o |(1413-1414) DocLos 94|; valete in f-o virginis illibato |(1432) MonConc 241|; al. nota lusum: nocte f-um Veneris agitant (sacerdotes) in cubili, mane F-um Virginis offerunt in altari |FridSternb 135|

2 latius: filius, filii appellantur – šíře: synem, syny se nazývají

A ob affinitatem, proximitatem, originem, clientis, alumni condicionem – se zřetelem k příbuzenství, původu, postavení chráněnce, potomka

a gener – zeť: Valentinus K. vendit Procopio f-o suo alias zeti swému |(1468) TopTom III 79b|

b puer, qui patrocinio sponsoris spiritalis utitur, a quo ex fonte baptismatis levatus est (etiam transl.) – kmotřenec (též přeneseně) in iunct.: filius spiritalis (cf. DuC III 499b): tunc...apparuit ei (abbati Teuthonico)...sanctus Procopius ita dicens: „...F-is meis spiritualibus hunc locum a Domino impetravi, non tibi...“ |VitaeProc 119|; cur me (Brecizlaum), f-um, ut dicis, tuum spiritualem, tam cito ceu orphanum relinquis? |VitaGunth 345|; conpertum fuit N. fuisse f-um spiritualem dicti N., quod eundem N. levaverit de sacro fonte |UK III B 21 f.118r|

c terrae alumni, mundi incolae, genus humanum – pozemšťané, lidé in iunct.: filii hominum (cf. ThLL VI/1 759,2 e Vulg. I reg. 26,19 et passim): dominus Ihesus Cristus...dignative prospexit super f-os hominum sedentes in tenebris et umbra mortis |VitaAgn 101|; isti f-i hominum / gravi erant corde, / dum presentes martyres / privant omni sorde |AnalHymn 25,197|; al. filii saeculi (cf. ThLL VI/1 758,40 e Vulg. Luc. 16,8): dummodo tamen cum huius seculi f-is in tribulacionibus ex proprio non deficiant vicio |MichPrRem 253|; quamvis...lex Iesu Cristi sit liberrima...tamen f-i seculi non curant eam adiscere |HusSerm 199|; al. filii terrae (cf. ThLL VI/1 758,24): cum (Cristus) Agnetem...super f-os terre consurgere fecit |VitaAgn 101|

d caeli alumnus (de s. Adalberto) – ,syn nebes‘ (o sv. Vojtěchu) in iunct.: filius caelorum : cum numquam sanguinem funderet, ...tamen alta morum humilitate...vere esset f-us celorum |BrunAdalb 296|

B ob fidem, obsequium, obtemperandi et serviendi necessitatem – se zřetelem k věrnosti, poslušnosti, závislosti

a homo spiritalis ab alio homine spiritali, spec. monachus ab abbate – duchovní osoba, zejména mnich ve vztahu k opatovi: ubi beatus Benedictus caram sedem posuit et multos f-os Cristo generans pulchram miliciam pulcherrime finivit |BrunAdalb 278|; tibi, f-i abbas, et successoribus tuis, dicti monasterii abbatibus |(1488) ArchZnoym II 276/1 p.239|; al. etiam in iunct.: filius dilectus : per dilectum nostrum f-um fratrem Theodericum, tunc prepositum nostrum in L. |(1332) CcdIurMun IV/1 56|

b proceres spiritales a summo pontifice – církevní hodnostáři ve vztahu k papeži in iunct.: filius dilectus : Clemens ep(isco)pus servus servorum Dei, dil(ectis) f-is abbati..., preposito S. ...salutem |(1351) LibEr I 56b|; Urbanus episcopus...dill(ectis) f-is...in C. et in Aula regia abbatibus...salutem |(1362) RegDipl VII 768|; Eugenius episcopus...dilecto f-o priori...hospitalis s. Iohannis...salutem |(1445) DocUlrRos III 104 adnot. 1|; Sixtus episcopus...dilectis f-is abbati...et preposito...salutem et apostolicam benediccionem |(1484) ArchZnoym II 276/1 p.230|; al.

c proceres saeculares a summo pontifice – světští hodnostáři ve vztahu k papeži in iunct.: filius in Christo : carissimus in Cristo f-us noster...rex Boemie |(1260) CodDiplBoh V/1 369|; carissimus in Cristo f-us noster Carolus, Romanorum imperator |(1372) MonVat IV 330|; saepe

d civis – obyvatel města, měštan in iunct.: filius civitatis : vos, domini, me bene noscitis, quod sum f-us huius civitatis |PetrZittChron 171b|; Waczka, f-us civitatis de Praga |KNM II C 2 f.543v|

e qui ecclesiae fideliter oboedit – věrný křesťan oddaný církvi in iunct.: filius ecclesiae (cf. ThLL VI/1 759,10): rex Boemie, devotissimus ecclesie f-us |(1260) CodDiplBoh V/1 369|; f-us ecclesie fuit hic et septimus abbas |AnnSarLud 206|; sicut de primitivis ecclesie f-is legitur |VitaMil 422|; universis sancte matris ecclesie f-is |(1406) ConcPr 53|; fratres et veros f-os ecclesie reverentes et obedientes |IohPrzibrArt 29|; al. filius oboedientiae : exsecutor ad suprascripta a nobis specialiter deputatus, tanquam verus obediencie f-us litteras cride coram nobis produxit |(1387) LibConf III/IV 1941|; quidam...tanquam f-i obediencie plures libros...Wikleff heresiarche...in loco designato deposuerunt |(1409) ConcPr 64|; f-i obediencie |HilTract f.b 7v|

f inferorum alumni, qui vitiis serviunt – lidé špatní, sloužící ďáblu, hříšníci in iunct.: filius Belial (cf. Vulg. deut. 13,13 et passim): genitrix ipsius perfida cum quibusdam sibi assencientibus f-is Belial |Christ 103|; omnes, qui ebrietatem sectantur, f-i Belial vocantur |SynodCutn 37|; apostata et f-us Belial |HilTract f.b 3r|; quo (Ziska) miserabiliter vita functo, omnes f-i Belial...ipsaque legio civitatum et baronum, ut suam sectam dampnatam ampliarent, ...conventicula sepe...agebant |HilSerm 17| filius diaboli (cf. ThLL VI/1 759,4 e Vulg. III reg. 21,13 et passim): occurrit de latibulo f-us dyaboli et lancea infixa in femur ducis fugit |IohMarign 548b|; qui (nequam sacerdos) erit eternaliter f-us dyaboli condempnatus |HusOcc 90| filii discordiae : proturbatis et expulsis f-is discordie |Christ 104| filius iniquitatis (cf. ThLL VI/1 758,38 e Vulg. II reg. 7,10 et passim): ductrix...f-os iniquitatis, Tunnam et Gomonem, ...ad perdendam socrum suam Tetinis direxit |Christ 99|; quia caput ypocritarum, Anticrist, ...sanctum se similabit, licet sit f-us iniquitatis |FridSternb 185|; quidam tamen iniquitatis f-us mg. Ioh(annes) Hus Wiklefista |(1412) ConcPr 73| filius perditionis : malediccionis et perfidie pedes...sanctissimis manibus lavare...voluit (Cristus) f-o perdicionis |MichPrRem 288|; Salvator Iudam Scarioth et dyabolum et f-um perdicionis vocavit |HusPlz 114|; sin alias ad suum proprium monasterium dirigatis eundem..., quem persequitur vestre diocesis f-us perdicionis Huso |(1413) DocLos 94|; Anticristus, f-us perdicionis |HilTract f.k 2v|; al.

g qui subactus iam ac devotus est morti – kdo je zasvěcen smrti in iunct.: filius mortis (cf. ThLL VI/1 758,34 e Vulg. I reg. 20,31 et passim): si quis passus est diu cordis tremorem sincopi superveniente, f-us est mortis |UK VIII C 8 f.103ra|; puer non potuit sumere aliquos cibos a matre, sed fuit iam tamquam f-us mortis et fuit curatus |CapPr P 1354 f.10v|

3 bot.: filius ante patrem Lysimachia L. – vrbina (cf. Matthioli f.331v): tria folia vel capita herbe, que dicitur f-us ante patrem, continue potata, sanat fistulam |KNM IV E 5 f.57r|

4 alchym.: filius fugitivus, nequam, prodigus argentum vivum – rtuť: fac laminas tenues de sole et recipe de f-o prodigo bono in testam |UK I F 35 f.101v|; extrahitur essencia quinta a f-o nequam |ib. f.102v|; argentum vivum, ...f-us fugitivus, mercurius, ...servus fugitivus |UK VIII H 34 f.86rb|; al.

5 medic.: filius Zachariae genus quoddam medicamenti – druh léku: f-us Zacharie: oleum conferens mirabiliter paralisi |UK I H 2 f.319v|.