Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONCEPTIO

CONCEPTIO,² a Gallico Conception, Intelligentia. Epitaph. in eccl. Paris.: Hic jacet summae Conceptionis et magnae scientiae vir magister Andreas Grangerius in Decretis professor, consiliarius regius, in hac ecclesia canonicus et archidiaconus Briae, qui obiit anno Christi 1399. die 13. Augusti. Aliud anni 1433. ibid.: Hic jacet reverendae Conceptionis et magnae scientiae magister Guillermus, etc. Conception, pro vulgari Projet, Designatio, in Epist. ann. 1562. tom. 2. Comment. Condaean. pag. 98. ult. edit.: L'on ha envoyé ce matin vers ceulx de la ville de Rouen la Conception de quelques articles.