Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONCILIUM

CONCILIUM, Coetus, corpus et universitas hominum simul et una convenientium. Concilium Deorum, apud Tertullianum. Concilium Patrum, pro Senatu, apud Symmachum lib. 1. Epist. 89. Concilium Naviculariorum, in leg. 32. Cod. Theod. de Navicular. (13, 5.) Vide Gruteri Inscript. 305. 8. 321. 10. 325. 15. 467. 3.

Concile etiam nostris, pro Conseil. MS.: Quant chil qui furent au Concile, La verité oirent dire, etc.

Concilium, Nundinae, apud Eugraphium Terentii interpretem.

Concilium, Parlamentum. Vide Prynneum in Libertatibus Anglic. tom. 1. pag. 1248.

Concilium Catholicae, Ecclesia Catholica, vel certe coetus Clericorum Ecclesiae, ac aedis sacrae, in leg. 1. Cod. Just. de SS. Ecclesiis (1, 2.): Habeat unusquisque licentiam sanctissimo Catholicae venerabilique Concilio decedens bonorum quod optaverit relinquere. Ubi Basilic. lib. 1. tit. 1. ταῖς ἁγίαις ἐϰϰλησίαις vertunt.

Concilium Martyrum, Sanctorum, Locus ubi multorum Martyrum ac Sanctorum corpora conquiescunt, Confessio, vel etiam ipsa Basilica; Martyrum sedes, in lege 6. Cod. Theod. de Sepulcr. violat. (9, 17.) Acta Stephani PP. III. apud Baronium ann. 259. num. 24: Nemesius autem gratia Christi roboratus, circuibat criptas et Concilia Martyrum, et ubicumque reperisset Christianum egentem, de suis facultatibus ei ministrabat. Anastasius in S. Damaso PP: Hic multa corpora sanctorum Martyrum requisivit, quorum etiam Concilia versibus decoravit. Martyrum Conciliabula, apud S. Hieronymum in Epistola ad Heliodorum. Adde Martyrol. Rom. 23. Junii; συνάξεις Μαρτύρων, in Concilio Gangrensi can. 20. ubi vetus Interpres vertit Confessiones Martyrum. Martyrum tumuli, apud S. Hier. Epist. 7. Martyrum limina, Epist. 15. Martyrum sepulchra, Ep. 17. Martyres, nude Ep. 22. cap. 6. Epist. 50. cap. 6. Vide, Martyrium.

Concilium Sanctorum. Gaudentius Brixiensis in Tract. in Dedicat. Basilicae xl. Martyrum: Habemus ergo et hos xl. et praedictos decem Sanctos ex diversis terrarum partibus congregatos: unde hanc ipsam Basilicam eorum meritis dedicatam, Concilium Sanctorum nuncupari oportere decernimus. Ausonius in Parent. iv. 29: Et modo Conciliis animarum mista piarum   Fata tui certe nota nepotis habes. Vide, Custodes Martyrum.

Concilium, Episcoporum consessus de rebus Ecclesiasticis deliberantium. Gloss. Latino Graec.: Concilium, συνέδριον, συμϐούλιον, σύνοδος. Codex Canonum Bibl. Regiae qui fuit S. Petri Pictavensis: Synodum autem ex Graeco interpretari Comitatum, vel Coetum; Concilii autem nomen tractum ex more Romano: tempore enim quo causa agebatur, conveniebant omnes in unum, communique intentione tractabant; unde et Concilium a communi intentione dictum, quasi Concilium: nam cilia oculorum sunt, unde est et Concilium dictum, D. in L. littera transeunte. Corrigendus hic locus ex Isidor. Origin. lib. 6. cap. 16. sect. 12: ... dictum, quasi Communicilium; nam cilia oculorum sunt; unde et considium consilium D. in L. litteram transeunte. Idem Codex: Canones autem generalium Conciliorum a temporibus Constantini coeperunt: in praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. Inde Christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat licentia Episcopis in unum convenire nisi tempore supradicti Imperatoris: ipse enim dedit facultatem Christianis licere congregari. Haec ex eod. Isidor. Ibid. sect. 2. sqq. Facundus Hermaniensis lib. 5. cap. 5: Neque enim est alia faciendorum Conciliorum utilitas, quam ut quod intellectu non capimus, ex auctoritate credamus, et sicubi ratio minus nobis occurrerit, fides ne labamur cito succurrat. Arnulfus Sagiensis Archidiac. contra Girardum Egolism. Episc. cap. 2: Ad hoc Concilia celebrari Sanctorum Patrum sanxit auctoritas, ut inde virtutum doctrina malorumque correctio proveniret, et velut exercitus sui facultate conspecta, ipsam se plenius Ecclesia mater cognosceret, ut adversum vitia severius insurgendo, instantium bellorum triumphos posset confidentius auspicari. De Episcoporum in Conciliis consessus ratione, vide Concilium Toletanum IV. can. 4.

Conciliorum vero quadruplex dictinctio est. Unum Episcopale Episcopi cujusque, quod Paroeciae unius Presbyteri frequentant. Alterum Provinciale Metropolitani, quod ex provincia Episcopos habeat suffraganeos. Tertium Primatis, ad quod ex integra dioecesi singularum provinciarum Metropolitani convocantur. Quartum ad quod diversarum Occidentis dioeceseon Primates conveniunt, cui praeest summus Pontifex Romanus, qui dioeceses illas omnes praecipuo jure ac potestate subjectas habet.

Concile, prima acceptione, in Lit. remiss. ann. 1384. ex Reg. 126. Chartoph. reg. ch. 33: Comme un jour de Dimanche en Caresme l'exposant feust venuz en procession après la croix et les chapellains, avec les autres ses voisins, qui venoient au Concile ou à sesne, qui lors se tenoit audit Clugny, etc.

Concilium Magnum, quod alias Oecumenicum dicitur: Synodus Magna, in Concilio Arelat. II. cap. 56. Ita passim Nicaenum Concilium appellant veteres, ut Sardicense, Athanasius Apolog. 2. in princip. Magnum et universale Concilium, apud Liberatum Diacon. cap. 6. Agobardus lib. de Dispensatione cap. 20: Bina per annos singulos Concilia fieri, et Romani Pontifices decreverunt, et Magna Concilia sollicite commendarunt.

Concilium Oecumenicum, seu Universale, vel Generale, cui adesse possunt, et ad quod evocantur totius orbis Episcopi. Sulpitius Severus lib. 2. Hist. sacrae, de Concilio Nicaeno: Concilium ex toto orbe convocatum. S. Augustinus Epist. 162. de eodem: Plenarium universae Ecclesiae Concilium. Lib. 1. Contra Donatist. cap. 7: Plenarium totius orbis Concilium. Adde lib. 2. cap. 4. 8. etc.

Concilium Universale, interdum idem quod, Provinciale. Joannes. VIII. PP. Epist. 56. et 57: Auctoritate Apostolica decrevimus Reverendorum fratrum et Coepiscoporum nostrorum Italici regni Universale, id est, totius provinciae advocare Concilium.

Concilium Plenarium dicebatur etiam illud, cui Metropolitanus cum caeteris suae dioecesis Episcopis intererat. Concilium plenarium totius Africae, apud S. Augustinum Epist. 47. 170. 235. Concilium plenum, et Tractatus plenus, apud Vigilium Tapsensem lib. 1. Contra Palladium pag. 488. Leo IX. PP. Ep. 4: Decus Ecclesiarum Africanarum ita conculcatum a gentibus nimium dolemus, ut modo vix quinque inveniantur Episcopi, ubi olim ducenti quinque solebant per Concilia plenaria computari. In Concilio Bracarensi II. cap. 9. Integrum et perfectum Concilium dicitur illud, in quo Metropolitanus Episcopus fuerit. Concilium Antiochen. cap. 16: Τελείαν δὲ ἐϰείνην εἶναι σύνοδον, ᾖ συμπάρεστι ὁ τῆς Μητροπόλεως.

Concilium Universale Anniversarium, Ad quod singulis annis ex omnibus provinciis Africae Episcopi convenire in unum consueverant, in Concilio Carthag. III. can. 7. Generale Concilium, in praefatione Concilii Wormaciensis ann. 868. Vide Concilia Africana can. 64. 65. Epistolam Aurelii Episcopi Carthag. apud Baron. ann. 419. n. 59. Ferrandum Diac. in Breviario cap. 21. etc.

Concilia Provincialia. Bernaldus Constantiensis Presbyter de Reconciliatione lapsorum pag. 267: Sunt et Provincialia Concilia, quae post illa universalia necessario recipere debemus, quia et in illis multa Ecclesiastici negotiis necessaria reperimus. Horum etiam observationem ipsa decreta Romanorum Pontificum et statuta universalium Synodorum nobis indicunt, quae per singulas provincias annuatim hujusmodi Concilia celebrari saepissime praecipiunt. Quae quidem Concilia Provincialia bis in anno teneri, vel saltem semel, sanxerunt passim Concilia, Nicaenum cap. 5. Antioch. can. 20. Carthag. III. can. 2. Carthaginense V. can. 7. Concil. Afric. can. 60. Calchedon. can. 19. Toletan. III. can. 18. Tolet. IV. can. 3. Emerit. can. 7. Regiense can. 8. Arausic. I. can. 29. Agath. can. 48. Aurelian. I. can. 1. Aurel. II. can. 1. etc. Vide Avitum Viennensem Epist. 80.

Concilium Regionale, apud Augustin. lib. 7. contra Donatist. cap. 53. Locale, in Concilio Bracar. I. can. 18.

Concilium Civile, Synodus Episcopalis, seu quae ab Episcopo in sua civitate fit cum Presbyteris suae dioecesis. Epistola 18. Hadriani II. PP. ad Carolum Calvum, de Causa Herlefridi Presbyteri: Sed nunc melius faceretis si quod in civili Concilio apud suum Episcopum perperam gestum est, in provinciali Synodo apud vos rationabiliter et apud fratrem nostrum Hincmarum cassaretur. Concilium Episcopi, in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 60. Ubi vide Steph. Baluzium.

Concilia Palatina. Concilium Tullense ann. 859. cap. 7: In eorum quoque (Regum) Palatiis saltem semel intra biennium generalis Episcoporum Conventus agatur. In Concilio Calchedonensi, Anatolius Episcopus Constantinopolitanus interrogatus a judicibus cognitoribus in causa Photii, an Synodum appellare oporteat Conventum Episcoporum, qui in Regia civitate diversantur, ita respondit: Tenuit pridem consuetudo, ut qui in magna hac civitate morantur sanctissimi Episcopi, cum eo temporis occasio vocat, de emergentibus quibusdam Ecclesiasticis causis conveniant, ac singula definiant, responsoque eos dignentur qui precantur aliquid. Vide Marcam in Dissertat. de Primatib. cap. 16.

Concilium, Archidiaconorum districtus, vel jurisdictio. Charta ann. 1235. in Suppl. ad Miraeum pag. 682. col. 1: Capella in decanatu Concilii de Leewis nostrae dioecesis sita, etc. Alia ann. 1462. ibid. pag. 624. col. 1: Provisio quod investitus recipiet suam institutionem a loci archidiacono, et Concilia visitabit, prout moris est, per se vel alium.

Concilium vulgare, Placitum provinciale, in Tradit. Fuldens. ann. 929. ap. Schannat. pag. 233. Vide Comicilium.