Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONCIO

CONCIO, (CONCIARE) Italis, Ornare, reparare, reficere. Charta ann. 954. in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 114. col. 2: Quatenus propter omnes inclitas illorum omnium personas daremus nos pro Conciandum et renovandum vos palatium vestri episcopii una libra de auro purissimo. Alia ann. 1030. apud Turrig. de Crypt. Vatican. part. 2. pag. 533: Si... de ipsam domum lignamenta fortiorem fregerint, omnia Conciare, et de ipso perditum restaurare promitto. Denique alia ann. 1094. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 573: Potestatem habeant... sepulturam fabricatam... aperire et mundare, et foras ejicere, et Conciare,... et quod ex inde ejectum fuerit, ibidem reducere, et ipsam sepulturam restaurare.