Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONCIO

CONCIO, Multitudo, Congregatio, Concilium. Glossar. Gr. Lat.: Ἐϰϰλησία, Concio, Concilium. Glossarium Lat. MS. Regium: Concio, conventio populi, vel conversatus, vel Ecclesia, vel oratio. Idem: Concionem, convocationem populorum. Festus: Concio significat Conventum, non tamen alium quam eum, qui a Magistratu vel a Sacerdote publico per praeconem convocatur. Adde Papiam. Vita Hadriani PP.: Auribus intentis expectet Concio plebis. Matthaeus Vindocinensis in Tobia: Israelitarum Concio jussa facit. Infra: Concio Claustralis tibi sit, plebs Israel, herbae   Disciplina, rigor olla, Propheta Deus. Domnizo lib. 2. de Vita Mathildis cap. 3: Gaudet turba Petri, turbatur Concio Regis. Adde cap. 6. et 7. Utuntur passim Scriptores, Hariulfus in Vita S. Angilberti Abbatis Centul. n. 23. Bonifacius in Vita S. Livini Episcopi cap. 9. Jonas Monachus Bobiensis in Vita S. Bertulfi Abbat. cap. 3. Osbernus in Vita S. Elphegi Archiep. Cantuariensis num. 6. Gosselinus in Vita S. Wereburgae virgin. cap. 3. Harmerus in Miracul. S. Maurilii Episcopi Andegav. Willelmus Brito lib. 4. et 8. Philipp. pag. 136. 185. Abbo Floriac. in Encyclica. Auctor vitae S. Madelgisi n. 3. Acta Concilii Remensis apud Baron. tom. 10. Vita S. Aicadri cap. 30. Vita S. Magnobodi Episcopi Andegav. cap. 51. Vita S. Joannis Abbat. Reomaensis lib. 2. cap. 2. Historia Invent. S. Secundini cap. 1. Charta Robertis Regis Franc. apud Sammarthanos in Episcopis Andegav. Orderic. Vital. pag. 468. 547. 588. 708. Dudo lib. 3. pag. 158. Fridegodus in Vita S. Wilfridi cap. 21. 46. Hildricus Abbas Casin. in Epitaphio Pauli Diaconi, etc. Ea etiam notione usurpatam vocem hanc a Suetonio in Vespasiano cap. 8. observavit pridem Casaubonus. Neque alia ratione dixit Tullius de amicitia cap. 25: Concio ex imperitissimis constans, et Caesar de Bello Civili lib. 2. cap. 32: Advocare Concionem. Vide Festum.

Concio Legum. Conradus Uspergensis in Lothario Imp.: Nuptias cum ea apud Augustam civitatem, convocatis fere omnibus Principibus, magnifice celebravit, in loco qui dicitur Concio legum. Meminit rursum istius loci in Henrico VI. qui videtur esse Campus ille, quem Martium vocabant, de quo Velserus in Augusta Vindelicor. ubi scilicet conveniebant Imperatores et Imperii ipsius Proceres pro sanciendis Legibus.

Conciola, seu Conciuncula, Congregatiuncula. Glossae MSS.: Conciola, Congregatio. Erkembertus in Hist. Longobard. pag. 47: Post haec Pando creato Marino a Conciolis, Caesarium cum universis libertati restituit. Vita S. Hugonis Abbatis sancti Martini Eduensis: Perparva primitus fratrum Conciola est in eodem constituta loco, quoniam idem Princeps dominium in promptu non habebat, quod daret. Historia Monasterii S. Florentii Salmur. apud Marten. tom. 5. Ampliss. Collect. col. 1094: Deinde alia vice cum Matutinae fuissent celebratae, Monachorum Conciola et dormitorium redeunte, etc. Occurrit praeterea apud Thietfridum Abbat. Epternac. in Florib. lib. 4. cap. 7. etc.

Interdum Concio idem quod Commune 2. Incolarum urbis vel oppidi universitas. Sigillum Concionis de Moullenc, in Descript. Norman. super tom. 2. pag. 248.