Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONCIO

CONCIO,² (CONCIARE) Rationes putare, Academ. Cruscan. Acconciare. Charta ann. 1089. tom. 1. Hist. Cassin. pag. 47. col. 2: Quando venerimus nos, vel nostros heredes, labores ipsos ad metendum et recolligendum, et Conciandum annualiter, faciamus nos vel nostros heredes scire ad partem suprascripti monasterii, ut ibidem dirigat missum suum ad conspiciendam et recipiendam ipsum fruges et labores.