Close Window

Lewis : iniuria

iniuria, injūrĭa, ae, f. injurius, any thing that is done contrary to justice and equity, injury, wrong, violence: injuria ex eo dicta est, quod non jure fiat! omne enim, quod non jure fit, injuria fieri dicitur: hoc generaliter. Specialiter autem injuria dicitur contumelia. Interdum injuriae appellatione damnum culpa datum significatur: interdum iniquitatem injuriam dicimus, etc., Dig. 47, 10, 1: cum autem duobis modis, id est aut vi aut fraude, fiat injuria, Cic. Off. 1, 13, 41: injuriae sunt, quae aut pulsatione corpus, aut convicio aures, aut aliqua turpitudine vitam cujuspiam violant, Auct. Her. 4, 25, 35. Lit.: tibi a me nulla orta est injuria, Ter. Ad. 2, 1, 35: alienum est a sapiente non modo injuriam cui facere, verum etiam nocere, Cic. Fin. 3, 21, 71: injuriam inferre, id. Off. 1, 7, 24: injurias contumeliasque imponere, id. Verr. 2, 4, 9, § 20: injuriam jacere et immittere in aliquem, id. Par. 4, § 28: in populum Romanum, Liv. 44, 1, 10: accipere ab aliquo, Cic. Div. in Caecil. 18, 60: propulsare, id. Rosc. Am. 50, 145: defendere, Caes. B. C. 1, 7: condonare alicui, id. B. G. 1, 20: persequi, id. ib. 7, 38: ulcisci, id. ib. 1, 12: injuriis onerare, Ter. And. 5, 1, 8: per injuriam, in an unjust manner, unjustly, Cic. Verr. 2, 3, 97, § 226.—The abl. injuriā is used adverb., unjustly, undeservedly, without cause: ne palma detur cuiquam artifici injuriā, Plaut. Poen. prol. 37: dispertivisti, id. Aul. 2, 5, 4: si me meis civibus injuriā suspectum viderem, Cic. Cat. 1, 7, 17: hoc horret Milo: nec injuriā, id. Q. Fr. 3, 8, 6. Transf., injurious, unlawful, or unjust conduct. Act., injustice, wrongdoing: vostrā hercle factum injuriā, Plaut. Truc. 1, 2, 66: quocumque aspexisti, ut furiae, sic tuae tibi occurrunt injuriae, Cic. Par. 2, 18: ut meum jus teneam et injuriam tuam persequar, id. Caecin. 11, 32.

Pass.: pro veteribus Helvetiorum injuriis populi Romani, Caes. B. G. 1, 30: Sabinae mulieres, quarum ex injuria bellum ortum, Liv. 1, 13, 1; cf., so of dishonoring, deflowering a virgin, Plaut. Aul. 4, 10, 64; id. Cist. 1, 3, 32.

An injurious act, injury, outrage, insult, affront: injuriarum multam dicere, Plaut. Poen. 5, 5, 57: injuriarum dicam alicui scribere, Ter. Phorm. 2, 2, 15: actio injuriarum, an action for a personal injury or affront, Cic. Caecin. 12, 35: periculum injuriae muliebris, Liv. 26, 49, 12: agere injuriarum, Dig. 47, tit. 10: teneri injuriarum, ib. 11: injuriarum experiri, ib. fin.: injuriarum judicio convenire quempiam, ib. 13: tantine injuria cenae? the insult of a dinner, Juv. 5, 9.

Unjust severity, harshness, rigor: (filius) carens patriā ob meas injurias, Ter. Heaut. 1, 1, 85; cf. paterna, id. ib. 5, 2, 39.

Revenge or punishment for injury inflicted: injuria consulis, etiam si justa, non tamen in magistratu exercenda, Liv. 42, 1, 12: injuria caedis nostrae, Verg. A. 3, 256.

An unjust acquisition: injuriam obtinere, Liv. 29, 1, 17.

A damage, harm, injury of any kind, even that which proceeds from inanimate things: ab injuria oblivionis aliquem asserere, Plin. Ep. 3, 5, 4: pluviarum, Col. 11, 3, 7: ignis, id. ib.: frigorum, grandinum aut nivis, Plin. 13, 24, 47, § 134: puellam vinculis onerat, ex quorum injuria decessit, Just. 43, 2: comparere incolumem ac sine injuria, Suet. Aug. 14: haerens injuria lumbis, pain, disease, Ser. Samm. 38, 452: curandum ne magna injuria fiat fortibus, Juv. 8, 121.