Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONCLUDO

CONCLUDO, (CONCLUDERE) pro Concludi, terminari. Privilegium Ordonii II. Regis pro monasterio S. Martini Compostellani tom. 5. Concil. Hispan. pag. 171. col. 2: Similiter damus vobis ipsam nostram cortem de villa Patrono cautatam cum suis domibus et aedificiis, cum sua cortina, quomodo Concludit ipsum flumen Saris.