Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONCUBINA

CONCUBINA, Ugutioni: Quae ad usum venereum non legitime tenetur. Martin. in vocabul. Jur. can. MS.: Concubina est, quae cessantibus legalibus instrumentis, unica est et conjugali affectu tenetur. Vide supra in Clerici. Tria sunt, inquit Casaubonus ad Spartianum in AElio Vero, conjunctionis nomina apud juris auctores et alios, Uxor, Pellex, Amica. Uxor aiebat Verus, nomen est dignitatis, non voluptatis. Pellex honestior est quam Amica, ut quae accedat propius ad uxoris naturam: est enim παλλαϰὴ quasi legitimae conjugis dimidium. Balsamon: Παλλαϰὴ δέ ἐστιν ἡ νομίμως τινὶ συζῶσα χωρὶς γάμου· ἡ δὲ ᾗττον τιμιωτέρα φίλη λέγεται. Canones Apostolorum ex versione Dionysii Exigui can. 17: Si quis post baptisma secundis fuerit nuptiis copulatus, aut Concubinam habuerit, non potest esse Episcopus, etc. Concilium Toletan. I. cap. 17: Si quis habens uxorem fidelem, si Concubinam habeat, non communicet. Caeterum qui non habet uxorem, et pro uxore Concubinam habet, a communione non repellatur: tantum ut unius mulieris, aut uxoris, aut Concubinae (ut ei placuerit) sit conjunctione contentus. Quibus in locis, ut observat Turrianus lib. 1. pro Canonib. Apostol. cap. 13. non intelligitur Concubina fornicaria, sed sicut Scriptura sancta vocat Concubinas Patriarcharum, ea scilicet Concubina quae secundum legem matrimonii, infra dignitatem tamen uxoris ducitur: Quae uxor Concubina dici videtur in Charta Ludovici VI. pro Monasterio S. Cornelii Compendiensis: Ut Clerici ejusdem Ecclesiae sicut usque modo vixerunt, permaneant: hoc tamen praecipimus, ut Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, nullatenus deinceps uxores Concubinas habeant: caeteri vero cujuscumque ordinis Clerici propter fornicationem, licentiam habeant ducendi uxores. Eadem etiam Concubina legitima dicitur, ad discrimen ejus quae quaestum facit, apud Bractonum lib. 3. Tract. 2. cap. 28. § 1. cui ita appellatur uxor matrimonio copulata, quod legitimum est quantum ad haeredem et haereditatis successionem, et tamen illegitimum, quoad dotis exactionem; cum dos constituta fuerit alibi quam ad ostium Ecclesiae, propter verba in intentione mulieris contenta, ut idem Bracton. ait lib. 4. de Actione dotis, cap. 8. § 2. Vide Cujacium in Paratit. ad tit. Cod. de Concubinis, ad Nov. 18. et lib. 5. Obser. cap. 6. Concubinas praeterea olim toleratas, vel non omnino prohibitas, vel denique adeo hunc invaluisse abusum, ut eas tolerari necessum judicarint Pontifices, tametsi subinde variis in Conciliis damnatus sit, colligere licet ex Concilio Vermeriensi ann. 752. can. 7. ex Nicolao I. PP. Epist. 59. et in Respons. ad Bulgar. cap. 3. ex Joanne VIII. Epist. 198. etc. Vide Crisconium in Brev. cap. 230. 231. adeo ut etiam cum uxore legitima Concubinam habere quodammodo licuerit, quam uxoris aplatione donant Capitula Herardi Archiep. Turon. cap. 110. Salvianus lib. 4. de Gubern. Dei, de Concubinis: Quippiam dici forsitan etiam injustum esse videatur: quia hoc in comparatione supradictorum quasi genus castitatis est, uxoribus paucis esse contentum, et intra certum conjugii numerum frenos libidinum continere. Conjugium dixi, quia ad tantam res impudentiam venit, ut ancillas suas multi uxores putent: atque utinam sicut putantur esse quasi conjuges, ita solae haberentur uxores. Sed et cum Concubina perinde ac cum uxore alterius adulterium fieri dicebatur. Vide S. Columban. Ep. 5.

Non solum in regestro Odonis Rigaldi, archiepiscopi Rotomag. describitur et increpatur Clericorum luxuria, sed jam saeculo praecedente notatur et inhibetur: Lucius (papa III.) Mauricio episcopo. Relatum est nobis, ex parte tua, quosdam presbiteros in tua diecesi constitutos infamia laborare quod non erubescant detinere publice Concubinas. (Cart. N. D. Paris. I. pag. 35. an. 1181.)

Concubinales Illecebrae, apud Sidon. lib. 9. Epist. 6.

Concubinaticae Luxuriae, in Concilio Meldensi ann. 845. cap. 74.

Concubitalis, Ad concubitum pertinens, apud Tertullianum ad Nation. lib. 2. cap. 11.