Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONDITIO

CONDITIO, Obnoxiatio, tributum, pensitatio. Appendic. Codic. Theodos. Const. 5: Inverecunda arte defenditur, si hi ad Conditionem vel originem reposcuntur, quibus tempore famis, cum in mortem penuria cogerentur, opitulari non potuit Dominus, aut patronus. Gregorius Turonens. lib. 2. de Mirac. S. Martini cap. 4. de servo manumisso, sanato a S. Martino: Qui uno ictu, unoque momento, sine numismate auri, et corpus a debilitate, et Conditionem solvit ab onere. Concil. Carthagin. sub Reparato Episc. ann. 535: Neque Ecclesiasticis eos Conditionibus aut angariis subdens. Martinus Bracarens. cap. 46: Si quis obligatus est tributo servili, vel aliqua conditione, vel patrocinio cujuslibet domus, etc. Chr. Casin. lib. 3. cap. 60. (al. 61.): Ut omni tempore navis nostra cum nauclero et nauticis suis libera maneat ab omni Conditione, et debito pensionis. Notitia judicati pro ingenuitate cujusdam Laurentii ann. 874. Marcae Hisp. col. 797: Nos vero judices diximus Laurentio: Unde advenit ista femina Ludinia in isto breve, qui fuit soror abiae tuae, si ancilla fiscalis non fuit ? Et Laurentius respondit: Nescio quomodo hic resonat; sed unum scio, quod ancilla inclinata in servitio non fuit; sed si aliunde ad filios suos Conditio servilis non avenit, de parentes quod mihi conjuncta est non pertinet ad filios suos Conditio. Charta Hugonis Episcopi Noviomens. ann. 1039. apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Fland.: Curam animarum Episcopus electo ab ipsis Fratribus Priori delegabit ipsi catervulae, et sic erit libera ab omni Conditione, necnon et Principis potestate. Adde Diplomata Innocentii III. et Alexandri PP. apud Ughellum tom. 1. pag. 783. tom. 3. pag. 725. et Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 929. Vide Conditionales.

Conditia. Eadem fere notione, in Statutis Mediolanensibus part. 2. cap. 231: Onera, Conditia, etc. Charta Ottonis III. ann. 1210: Ripaticis, teloneis, pedagiis, curadiis, praeclariis, amisceribus, Conditiis, etc.

Conditio Candelae, Servitutis species. Vide supra Candela 3.