Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONDITIO

CONDITIO,⁴ Negotium. Epist. Desiderii Episcop. Cadurcensis ad Grimoaldum Majorem domus: Conditiones Monasterii nostri... digneris recipere per omnia commendatas. Passim in Epistolis ejusdem Desiderii tom. 1. Hist. Franc. 52. 55. 56. 66. 71. 74. 75. 81.

Conditiuncula, Eadem notione, ibidem, Epist. 53: De Conditiunculis etiamnum Ecclesiae nostrae et pauperum suorum singulari mercede studete habere, easque per omnia habere commendatas. Adde Epist. 56.