Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONDUCO

CONDUCO, (CONDUCERE) Salvum et incolumem praestare, Graecis διασώζειν. Dudo de Actis Norman. lib. 3. pag. 145: Misit qui Conduceret ad se Episcopum salvum et incolumem. Charta Alexandri PP. in Chronico Reicherspergensi ann. 1176: Non erat nobis tutum Teutonicum regnum intrare, praesertim cum praedictus Marchio, qui nos Conducere pollicebatur, puer sit annorum tredecim. Le Roman de Garin MS.: Qui le Conduira, Sire, dit Lancelins, S'il ne pooit envers vos asovir, Que il s'en r'alast seins et saus et gariz. Je le Condui, dit Hue de Belin, De par le Roy qui France a à tenir. Adde Froissartem 4. vol. cap. 6.

Hinc vulgo Conducere aliquem dicimus, cum abeuntem deducimus et comitamur. Ugutio: Conducere est deducere amicum abeuntem, prosequi, comitari, quod vulgale quoddam redolet. Vide Conductor 5. et Conductus.