Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONDUCO

CONDUCO,⁴ (CONDUCERE) Salvum-conductum seu privilegium alicui concedere, ne ei vis inferatur. Charta ann. 1185. ex Tabul. eccl. Camerac.: Si quis, quem dom. episcopus Conduxerit, ab aliquo detentus fuerit, dicere debet episcopus, ut dominus, quod tunc eum Conducebat, illeque liber abibit: dum vero capitur, nisi Conductum domini episcopi statim praetenderit, teneatur. Vide Conductus 1.