Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADVENTUS

ADVENTUS,² Tempus, quod Natale domini praecedit, constans 4. septimanis, quod a Petro institutum ait Durandus lib. 6. cap. 2. num. 1. quanquam non idem semper fuit Hebdomadum et Dominicarum numerus: nam in Missis Ambrosianis de Adventu Domini, sunt sex Dominicae, et prima subsequitur festum S. Martini, quod testatur etiam Radulfus Tungrensis propos. 16. Vide Abbonem Monach. apud Baron. ann. 1001. n. 5. et Menardum ad Sacrament. Gregor. M. pag. 215.

Sed et illud pariter observandum, a Natali Domini, sive Adventus, primam Dominicam, sive Hebdomadem modo appellari, quae remotior est, quartam vero quae proxima: antiquitus vero inverso numerandi ordine, proximior prima, remotior quarta dicebatur, uti docemur ex Amalhario lib. 3. de Offic. Eccles. cap. 11. et libro Sacrament. Gregorii PP. Versus qui habentur in Martyrologio S. Victoris Parisiensis:   Post ternas Nonas, vel quintas ante Kalendas. Vel sic: Andreae festo vicinior ordine quovis Adventum Domini feria prima colit. Vide Honorium Augustod. lib. 2. de Imag. mundi, cap. 107. De nomine, sic Rupertus lib. 3. de divin. Offic. cap. 1: Tempus quod Dominicae Nativitatis memoriam antecedit, ideo Adventus nuncupatur, quia totus ejus Ecclesiasticus ordo juxta contemplationem Adventus Domini dispositus est. Advenire autem recte Dominus dicitur, qui ubique est invisibili praesentia majestatis, dum assumpto quod visibile est nostrum, usibus carnis visibilem se ostendit, etc. Cur a Fidelibus institutus sit, docet Honorius Augustod. lib. 3. cap. 1. Will. Neubrigensis lib. 5. cap. 17: Erat autem hiems, et Dominici Natalis solennis exspectatio, quae Adventus domini dicitur, erat in Januis.

Ut Quadragesimae, sic et Adventus tempore, inhibebantur sacramenta, quod discimus ex Conc. Burdegal. ann. 1255. cap. 7: Decrevit sancta Synodus ut a Septuagesima usque ad octavas Paschae, ab Adventu Domini usque ad octavas Epiphaniae,... nullus super Dei Evangelia jurare praesumat. His concinit Petrus de Font. in Cons. cap. 5. art. 6: Sairemens cesse dès le commencement de l'Avent, duskes à lendemain de la Teffaigne. Auvent pro Avant, apud Joinvil. in S. Ludov. edit. reg. pag. 150: En Quaresme et és Auvens croissoit le nombre des poures.