Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADVENTUS

ADVENTUS,⁴ pro Auventus, Gall. Auvent, Umbraculum ligneum projectum, quod fenestrae vel officinae appenditur. Charta Odonis de Clareio ann. 1198. in Chartul. Arremar. ch. 5: Concessi ecclesiae Arremarensi.... quamdam domum, quam habebam apud Trecas,... cum Advento liberam ab omni consuetudine, et teloneo, et vicecomitatu. Occurrit rursus infra ch. 13. Vide infra Auventus.