Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ADVENTUS

ADVENTUS,⁵ Navigium, cataplus, in Glossar. ex Cod. reg. 7641. Vide Cataplus.

Adventus franci plegii. Vide, Plegium francum.

Jocundus Adventus, Tributum, quod Domino exsolvitur, cum primum ad aliquam dignitatem pervenit, verbi gratia, cum Reges ad regnum educuntur. Computus Thesaurariorum Franc. 1316: Pro dono facto Regi ratione Jocundi Adventus sui et exercitus Flandriae 500. lib. Tur. Vide Cognatum in Histor. Tornacensi lib. 4. cap. 15. extremo, et Chopinum lib. 1. de sacra Polit. tit. 8. § 13. Adde praeterea Concil. Lateran. IV. cap. 57.

Ab Episcopis etiam exactas ejusmodi praestationes in eorum Jucundo Adventu legimus in Gestis Abbatum S. Germani Autissiodor. cap. 18. et apud Hubertum in Probat. Histor. Ecclesiae S. Aniani pag. 62. Adde Constit. Sicul. lib. 3. tit. 18.

Norunt omnes Regum nostrorum morem, cum primo urbem ingrediuntur, carceribus detentos liberandi; cujus privilegii mirum non est potitos Principes ex domo regia, cum primum dominia sua invisebant, ut constat ex Lit. remiss. ann. 1479. in Reg. 205. Chartoph. reg. ch. 462: Nostre tres cher et tres amé nepveu Charles de Savoye, estant en la terre et Seigneurie de la Lande les Blois, ou jamais n'avoit esté, ès prisons duquel lieu il trouva detenu prisonnier le suppliant,..... desquelles prisons nostredit nepveu en usant des droiz, prérogatives et préeminences, dont ont accoustumé joyr et user ses semblables et prédecesseurs du sang et lignaige de la maison de France, ait à sa premiere venue et entrée en ladite terre et seigneurie de la Lande, delivré et mis hors desdites prisons icellui suppliant et quitté, remis et pardonné le cas, etc. At non ita vulgatum est provinciarum praefectos interdum eamdem sibi vindicasse praerogativam: quod factum a domino de Couciaco et a Rege confirmatum docent Lit. remiss. ann. 1360. ex Reg. 89. Ch. 444: Accedens ad villam Laudunensem dominus de Couciaco, villae et in partibus Laudunensibus locum-tenens noster, de novo tunc institutus, in jocundo Adventu suo omnes prisionarios, tam in carceribus nostris, quam in illis curiae episcopalis dictae villae Laudunensis, tunc existentes ab eisdem deliberavit, et eis gratiam deliberationis fecit generalem. Apud Sueo-Gothos etiam novo regi, solemne iter (quod Eriksgata dicebant) per regnum facienti et in provinciam advenienti tributum Inloending dictum pendebatur, eidemque simul licebat tres homines exules in patriam restituere. Vide Cod. jur. Ostrogotici, Drapa-Balkaer cap. 5. et Grimmii ant. jur. pag. 254. sqq.