Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONFORTO

CONFORTO, (CONFORTARE) Corroborare, firmare. Pseudo-Ovidius l. 1. de Vetula: Sed quod sic fauces stibundas impleat, ut non Confortetur eo sua virtus. Utuntur alii. Charta Edgari Angl. Regis ann. 971. tom. 1. Monastici Anglic. pag. 17: Ego Kinadius Rex Albaniae adquievi. Ego Mascusius Archipirata Confortavi. Ego Dunstanus.... corroboravi.

Confortatio, Corroboratio, lib. 2. de Imit. Christi cap. 1. n. 4: In tribulatione Confortationem senties.

Confortatoriae Epistolae Fidei, Ad confirmandam fidem. Anast. Bibl. in Hormisda: Idem secundo misit Ennodium ipsum et Peregrinum Episcopum Merenensem, portantes epistolas Confortatorias fidei et contestationes secretas numero xix.