Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONGERO

CONGERO, (CONGERERE) Simul gerere, administrare. Sallas Malaspinae lib. 3. Rerum Sicularum num. 26. apud Baluz. tom. 6. Miscell. pag. 276: Ad haec Rex praedictus..... quosdam regnicolas, qui penes Manfredum officiorum administrationes et justitiam ministeriose Congesserant in sui familiaritatem advocat et receptat.