Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONGERO

CONGERO, Charta ann. 1029. apud Catellum in Comitib. Tolos. pag. 103: Nos simul in unum reminiscentes peccatorum nostrorum pondera, seu etiam timentes Congeronis antiqui timorem et terrorem, et ut eruat nos Dominus ab ejus machinamentis, et convertat cum suis astringis in cubilibus regni caelestis, etc. Ita hic innuitur diabolus, daemon, forte quod peccata peccatorum congerat, ut ea divino judicio exhibeat.