Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONGREGATIO

CONGREGATIO Cucullata, Monachorum coetus. Charta Agnetis Aquit. ducissae ex Chartul. S. Nicol. Pictav.: Si quis ita dementia captus fuerit, ut inde clericis canoniciter sive regulariter degentibus expulsis, cucullatam Congregationem dico aut monachos inducere maluerit, nullam licentiam habeat.

Congregationi pauperum cecorum Parisiensium, ad opus potagii eorumdem, dedimus et concessimus triginta libras Parisiensium annui redditus. (Meleduni, 1270, mus. arch. dep. p. 184.)