Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONJUNGO

CONJUNGO, (CONJUNGERE) Pervenire aliquo. Nos etiamnum dicimus, joindre quelqu'un, cum quempiam convenimus. Vita S. Macarii Romani cap. 3: Post haec vero decem et septem dies ambulantes; Conjunximus Jerusalem, et sanctam Resurrectionem Jesu Christi, et Crucem adoravimus. Anastasius Biblioth. in Stephano III. PP: Et dum haec agerentur, Conjunxit Romam Joannes Imperialis Silentiarius. Infra: Et dum valide... opprimerentur, subito Conjunxit Missus Regis a Francorum nomine, etc. Ibidem: Conjungente vero eo Papiam. In S. Adriano: Et dum reversus fuisset Sacellarius, Ravennamque Conjungeret. Occurrit non semel, in Epist. Sigeberti Regis ad Desiderium Episc. Cadurcensem, in Epistolis Summorum Pontific. tom. 3. Hist. Franc. pag. 745. 748. 760. 777. etc. Gregorii Magni lib. 10. Epist. 3. in Actis S. Anastasii Persae cap. 6. num. 38. etc. Theophylactus Simocatta lib. 8. cap. 11: Ἀναζεῦξαί τε πρὸς αὐτόν ἀνέταξεν.

Jungere, Eadem notione. Epistola 4. ad Desiderium Episc. Cadurcensem apud Canisium tom. 5. Antiq. lect.: Flavianus autem denuntiavit, ut quinta feria apud ipsum jungamur.