Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSECRO

CONSECRO,² (CONSECRARE) Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico: Dedicat Pontifex atrium, templum, altare, tabulam altaris. Dedicare enim est locum Deo offerre, benedicere et sanctificare. Consecrat autem Episcopus utensilia Ecclesiae, quae fere omnia Sacerdotibus sunt communia, vestimenta videlicet sacerdotalia, et pontificalia, altaris velamina, calicem, patenam, et corporalia, et vasculum Eucharistiae, chrisma, oleum, vas chrismale, thus, et thuribulum, baptisterium, arcam vel scrinium reliquiarum, ciborium, id est, altaris umbraculum, crucem, tintinnabulum, et ferrum judiciale. Ea enim tantum Consecrat quae a communi usu in cultum divinum separantur.

Consecratio, τελετή, in Gloss. Graec. Lat. Initiatio. S. Laurentius ad Sixtum PP.: Cui commisisti dominici corporis et sanguinis Consecrationem ; hoc est, Commixtionem, quae tum fieri solebat in distributione Eucharistiae per manus Diaconorum: quod non satis intelligentes quidam e recentioribus pro Consecrationem perperam scripserunt Dispensationem. Hinc sacerdos Hostiae particulam miscens cum pretioso sanguine dicit: Haec commixtio et Consecratio Corporis et Sanguinis Domini, etc. Vide Diaconus.

Consecratio Virginum, in Concilio Carthag. III. cap. 4. Carthag. IV. cap. 11. apud Leon. PP. Epist. 92. cap. 15. in Concilio Wormaciensi ann. 868. can. 8. 20. in Legibus Luithprandi Regis Longobard. tit, 22. § 1. 30. (5, 1.) et in Capitulari 1. incerti anni Caroli Magni cap. 20. ubi ante 25. annum aetatis consecrari vetantur. Monialis Consecrata, pro Abbatissa, in Concilio Oxoniensi ann. 1222. cap. 38: Et sola Monialis Consecrata deferat annulum, et uno sit contenta. Vide Benedictio.

Consecratio, Regis inauguratio dicitur, in Charta Ludov. VI. reg. Franc. ex Chartul. Maurign.: Actum Stampis in palatio publice, anno incarnati Verbi 1112. anno vero Consecrationis nostrae quarto.

Consecrari, Baptizari; Consecratus, Baptizatus. Paschazinus Lilybitanus Episcopus in Epist. ad Leonem PP. de Paschate: In cujus (Ecclesiae) baptisterio, nocte sacrosancta Paschali, baptizandi hora, cum nullus canalis, nulla sit fistula, nec aqua omnino vicina, fons ex se repletur, paucisque qui fuerint Consecratis, cum deductorium nullum habeat, ut venerat aqua, ex sese discedit. Infra: Usque ad lucem aqua non veniente, non Consecrati, qui baptizandi fuerant, recesserunt. Hinc ἁγιαστήριον, pro baptisterio, apud Theophanem pag. 98.

Consecrari alicujus Sancti corpus dicitur, cum e terra eximitur honoris ergo, atque inter sacras reliquias fidelibus exponitur venerandum. Annales Mutinens. ad ann. 1228. apud Murator. tom. 11. col. 50: Eodem anno die xxiii. Julii Consecratum fuit corpus S. Francisci.