Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSIDERO

CONSIDERO, (CONSIDERARE) Decernere, re expensa et considerata judicare. Epistola Caroli M. de victoria Avarica: Sic Consideraverunt Sacerdotes nostri, et nos omnes ita aptificavimus, etc. Nicolaus I. PP. in Resp. ad Consulta Bulgar. cap. 26: Poenitentiae, quam Antistes loci... Consideraverit, submittantur. Hincmarus Remens. Opusc. 34: Mandavit suos homines ad se venire praeterita die Sabbathi, et voluit Considerare de servitio Regis, et de illa opera ad suam Ecclesiam. Capitulare ann. 828: Item Consideravimus ut Missos nostros per universum regnum nostrum mitteremus, etc. Capitulare Tolosanum Caroli Calvi ann. 844. cap. 2: Accipiant 2. solidos,... sicut in Toletano et Bracarense consensu Episcopi Considerasse dicuntur. Vita Aldrici Episcopi Cenoman. num. 23: Sanxit quoque antedictus Aldricus Episcopus,... et Consideravit, ut in die ordinationis ejus, etc. Infra: Est namque a praefixis Sacerdotibus et Dei servis Consideratum et decretum, ut, etc. Charta Philippi Aug. Franc. Regis ann. 1194: Qui pacem et concordiam quam Scabini Considerant, refutaverit, 60. libras perdet. Sicut Curia Consideraverit, in Fleta lib. 1. cap. 34. § 33. Vide Leges Luithprandi Regis Longobard. tit. 42. § 5. 62. (6, 9.) et Capitulare Caroli M. ann. 807. cap. 3. Hinc

Consideratio Curiae, Decretum, judicium Curiae. Lex Longobard. lib. 1. tit. 9. § 21. ex leg. Liutpr. modo laud. de Mulctis pro occiso homine: Majores vero secundum quales personae fuerint, ut in nostra Consideratione vel successorum nostrorum, debeant permanere, quomodo ipsa compositio usque ad 300. sol. debeat ascendere, amplius non. Epist. 58. ex iis quae habentur tom. 4. Hist. Franc.: Ita quod de querelis, quae inter nos sunt, mittantur in Consideratione Archiep. Remensis. Charta Communiae Meldensis Henrici Comit. Trecensis ann. 1170. in Tabular. Campaniae Bibl. Thuan. f. 298: Si quis alicui de Communia injuriam illatam ad Considerationem Scabinorum emendare voluerit. Charta Philippi Aug. Fr. Regis. ann. 1194: Quicumque intra pacem civitatis infracturam fecerit de raptu, vel de furto, vel de plaga ad bannileugam, justitia nostra debet eum arrestare, et coram Scabinis ducere, et ibi debet facere securitatem per Considerationem Scabinis tantum faciendi, quantum Scabini judicabunt. Charta anni 1240. in Tabulario Campaniae Bibl. R. f. 366: Consideratione Majoris illud emendabit. Iterum: Ad Considerationem Majoris illud emendabit. Additam. ad Matth. Paris pag. 97: Semper paratus est stare ad Considerationem Parium suorum, quod nunquam de maritagio se intromisit. Monastic. Angl. tom. 2. pag. 221: Abstulit ei dictam terram per Considerationem Curiae suae. Adde Regiam Majest. lib. 1. cap. 13. § 2. Bromptonum pag. 397. etc. Duchesn. in Probat. Hist. Monmorenc. pag. 87. Thomasserium in Consuetud. Bituric. pag. 438. Librum nigrum Scaccarii pag. 384. etc.

Considerantia, in Donatione Dominae Onecae pro Rege Sancio, apud Morettum Antiquit. Navarrae pag. 597: Post obitum vero de me Onnechae quidquid exinde facere vel judicare elegeritis, vestra sedeat digna Considerantia.

Consideratio, Interdum Juriscons. Anglis est illud συνάλλαγμα, quod contractibus vires dat. Vide Cowellum lib. 3. Instit. tit. 16. § 4.

Petri Alphons. Discipl. Cleric. cap. 1. sect. 4: Modum tamen Consideravi, ne si plura necessariis scripserim, etc.