Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSILIUM

CONSILIUM, seu Dies Consilii, Qui concedebatur reo, ut ei de actori respondendo caveretur: Jour de Conseil, in Consuetudine Senonensi art. 143. et in Stabilimentis sancti Ludovici lib. 2. cap. 13. § 1. Leges Henrici I. Regis Angl. cap. 46: In aliis quaerat accusatus Consilium, et habeat ab amicis et paribus suis, quod nulli jure debet defendi, etc. Cap. seq.: Si quis a justitia Regis implacitatus ad Consilium exierit, etc. Adde cap. 48. 49. 51. Ordericus Vitalis lib. 11: Cumque Robertus licentiam, ut moris est, eundi ad Consilium cum suis postulasset, eademque accepta egressus, purgari se objectis criminibus non posse cognovisset, etc. Arestum ann. 1260. in Probat. Hist. Guinensis pag. 374: Et habuerat super hoc diem Consilii et ostensionis. Vetus Franciae Consuetudinarium: Selon l'usaige de Court-laye, il y a grande difference entre deliberation et Advis. Car jour d'Avis est prins par le deffendeur au commencement de la cause; mais deliberation est prinse par le demandeur, quand sur le jour d'Advis le défendeur propose aucunes exceptions ou défenses, sur lesquelles le Procureur de deffendeur a à parler à son Maistre. Cap. seq.: Le défendeur comparant en personne ou par Procureur aura Advis de 40. jours, et puis aura veue. Cato Vernaculus MS.: Amis, quant tu as à plaidier, Et tu n'as qui te voeille aidier, Ton jugeour Conseil demande, La Loi du droit si le commande. Vide Magnum Recordum Leodiense pag. 60. et supra vocem Arestum 1.

Mettre à Conseulx une requeste, in Tabul. capit. Carnot. pro vulgari, Renvoier à un plus ample informé, Amplius deliberandum censere. Dire à Cousoil, Secreto dicere, in aurem susurrare, apud vet. Poetam ex Cod. reg. 7615. fol. 210. r°. col. 1: A Consoil li dist, Belle amie, Alez tost, ne vous ennuit mie. Conseus, a Lat. Consilium, vulgo Projet, dessein, in Annal. regni S. Ludov. edit. reg. pag. 166: Pour ce que il avoit revelés leurs secrez et leur mauvés Conseus, etc.

Consilium Eruditum, apud Juriscons. Anglos, Conseil erudit, qui alias Attornatus, seu Advocatus vel Procurator, qui pro quovis reo et accusato in jure respondet, illius jura plene edoctus. At in crimine laesae majestatis reus per se respondere tenetur, non vero per Attornatum, Vide Stanfordium in Placitis Coronae lib. 2. cap. 63.