Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSILIUM

CONSILIUM,² pro Concilium, Coetus, quomodo Consilium vocamus coetum Consiliariorum. Gloss. Basilic.: Κονσέλιον, συνέδριον, ἐϰ φανερῶν ἀνδρῶν. Vide Jacobum Gotofred. ad leg. 1. Cod. Theod. de Legat. Statuta Arelat. MSS. art. 139: Neque Clavarii... possint libellum facere super bona Communis... nisi de voluntate totius Consilii. Consilium Communis Rupellae, Collegium Scabinorum et Parium, ut recte interpretatur Valesius Notit. Gall. pag. 488. col. 1. Frider. II. Imper. edict. ann. 1232. ap. Pertz. vol. leg. 2. pag. 286: Cassamus in omni civitate vel oppido Alemanie Comunia, Consilia et magistros civium, etc. Vide Indic. ejusd. vol. voce Civitas et, Consul.

Charta Joan. vicedom. Ambian. ann. 1300. ex Chartul. 23. Corb.: Aller à ses assises pour estre as Consaulx et as jugemens avec ses autres hommes, qui sont no per.

Magnum Consilium; ita passim in veteribus Tabulis Gallicis appellatur Consessus Consiliariorum intimorum, quod et Privatum interdum, ut et hodie dictum. Guill. Guiart ann. 1276: Cil du Privé Conseil connurent, Qu il n'iert pas tans de l'estriver. Consilium Strictum, seu Conseil estroit, in Ratificatione Testamenti Philippi Pulcri per Ludovicum Hutinum mense Decemb. ann. 1314. Postmodum peculiari appellatione donata Curia, quae hodie le Grand-Conseil nuncupatur, instituta a Carolo VIII. Edicto dato Donjoni in Boiis 2. Aug. ann. 1497. et verificato Molini: in Magno Consilio 13. Septemb. seq. quo idem Magnum Consilium in Collegium redegit, conflatum ex Cancellario, Magistris Requestarum, et 17. Consiliariis ordinariis per trimestre tempus cum eodem Cancellario servientibus, qui cum eo de Cancellariae negotiis, et majoris momenti litibus tum haereditariis, tum beneficiariis, quae in Magno Consilio dirimi solebant, judicarent.

In hac superiori Curia hodie ab anno 1690. supremus Praeses unus est, inferiores octo, Consiliarii 54. alterno semestri servientes, Advocati duo generales, Procurator unus, Scriba superior, inferiores duo, etc. Hi Judices cognoscunt de omnibus controversiis Archiepiscopatuum, Episcopatuum, Abbatiarum, etc. de donis novo Regi faciendis, de indultis Cardinalium et supremi Senatus Parisiensis, de contradictionibus arrestorum, statutis Judicum, etc. Tam late patet jurisdictio Majoris Consilii, quantum est regnum.