Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSILIUM

CONSILIUM,³ Favor, consensus, laudimium. Charta Guillelmae filiae Guillelmi D. de S. Michaele ann. 1203: Videlicet albergium duobus Militibus et tertiae partis alterius Militis, et dominium, et Consilium, et laudimium, etc. Charta Willelmi D. Montispessulani ann. 1103: Pertinent etiam Vicariae omnes, donationes, et omnia Consilia omnium honorum, et omnium pignorum totius Montispessulani. Altera ejusdem anni apud D. Brussel de Usu feudorum tom. 2. pag. 728: In omnibus supra scriptis domibus, dono vobis totum censum, et totas vendedas et Consilia impignorandi. Alia ann. 1246. apud Gariellum in Episc. Magalon. pag. 256: Omnia laudimia, acapita, seu Consilia omnium honorum, etc. Vide eumdem pag. 293. Regestum Comitatus Tolosae ann. 1231: Petebatque idem Abbas quartam partem justitiarum quae fuit dominorum de Lauriaco, quia dicebatur esse de feudo Ecclesiae Galliacensis, et quidquid sine Consilio ejus Comes emerat, dicebat emptionem non valere de jure. Statuta Monspeliensia ann. 1204. cap. 13: Qui comprez maison o sol non bastit à Monpell. dona daqui per Consell la quinta al senhor. In Statut. iisdem Latine editis: Quicumque comparat domum vel solum forte inaedificatum in Montepessulano, dat inde pro Consilio quintam domino: hoc est, si venditor habuerit de pretio centum solidos, dat emptor 25. solidos, etc. Cap. 57: Dominus Montispessulani vel ejus Bajulus nullatenus donare, vel vendere, vel concedere potest Consilium, vel laudimium alicujus rei quae ab ipso teneantur, donec ipsius rei venditio vel alienatio sit contracta. Vide Consiliare.

Consilium Regni et Juvamen, honoris gratia, dictus Robertus venerabilis Marchio, avus Hugonis Capeti, in Charta Caroli Simplicis, ann. regni 26. apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 128.