Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): frater

frater frater, -tris, m. form.: -trum (acc. sg.) |(1382) TabCur I 162|

1 a ὁ ἀδελφός , iisdem parentibus genitus – bratr: qui primogenitus est in multis f-ibus (vetus vers.: v mnohé bratři ) |KarVita 337b|; f-r bratr |ClarGl 1727|; f-r Bruder, bratr |KNM II F 4 f.126v|

b pl.: frater et soror, germani, uterini – bratr a sestra, sourozenci

c patruelis, patrui filius (in iunct.: frater patruelis); consobrinus, frater consobrinus – bratranec; sestřenec: filius autem patrui mei dicitur f-r patruelis strzyczenecz |UK I F 22 f.188r|; delegat omnia sua bona...f-i suo, quod dicitur vulgariter <se>strzenecz |(1402) LibCivSel f.21r|

d sororis vir – švagr

e amicus, sodalis, amasius – přítel, milý

+ iunct. (ad 1a):

a frater carnis i. q. germanus – vlastní bratr: quia f-r carnis domino terre fuit |BrunAdalb 280|

b frater indivisus iur.: qui patre mortuo hereditatem cum fratre indivisam possidet – nedílný bratr, hospodařící s bratrem po otcově smrti na nerozdělených zděděných statcích, nedílu: quia ipse Diwissius...fuit f-r eius indivisus |KNM II C 2 f.242v|; a když gest on...f-em suum indivisum previxit |KNM I A 1 f.121v|

c (sancti) quinque fratres quinque eremitae (Poloni), sancti Adalberti comites, martyres (quorum festum 12. Novembris celebrabatur) – Pět (svatých) bratří, průvodci svatého Vojtěcha, mučedníci (jejich svátek se slavil 12. listopadu; cf. Friedrich, Chronologie 327b): tabula sanctorum quinque f-um circumdata argento |(1354) InventViti IV|; Iohannes presbiter...ad altare quinque f-um...fuit confirmatus |(1356) LibConf I/1 25|; actum...in die ss. V. f-um, martyrum gloriosorum |(1359) LibEr I 20a|; sabbato in die sanctorum quinque f-um |(1468) ArchZnoym II 246 f.16r|; saepe

d septem fratres septem dormientes, de quibus Legenda aurea (cap. 101) narrat (quorum memoria 27. Iunii celebrabatur) – Sedm usnulých, sedmispáči (jejich památka se slavila 27. června; cf. Friedrich, Chronologie 330a): in die beatorum Septem f-um |PetrZittChron 253a|; Septem f-um |CristPrachKal f.8r|; al.

e frater Lombardorum nomen animalis incerti – jméno neznámého živočicha: aliquando in tali trombositate carnosa intus ducitur forma enormis animalis, quod layci vocant arpa, ...et dicitur in Ytalis f-r Lombardorum, quia in eorum terra multum generatur |UK X H 3 f.151r|; mola (sc. matricis) est quoddam frustum enorme et quasi sine figura, quod alii vocant pecus, alii f-em Lumbardorum, alii arpam |ib. in mg.|

in imag. (ad 1a):

a fratres Christi de apostolis – o apoštolech: hinc Maria Magdalena, / primevo gaudio plena, / revelat Cristi f-ibus |CantBoh 106|

b fratres tenebrarum (cf. Vulg. I Thess. 5,4) peior. de assectatoribus Ioannis Wiclif – o viklefistech: versus de f-ibus tenebrarum |CarmAntihus 291|

spec. (ad 1a): in nomine signi domus – v označení domovního znamení: curia..., que fuit Simonkonis pannicide a tribus f-ibus |(1421-1423) ScriptHus II 292|; Iohannes..., f-r Brozkonis a tribus f-ibus |(1440) ArchPr 992 f.199r|, cf. od trzi bratruow |(1450) ArchPr 2002 f.M 13r|; in assidencia...Ioh(annis) a f-ibus |(1489) TopTgApp 62b|; al.

2 societatis ecclesiasticae vel saecularis sodalis – člen společnosti církevní nebo světské

a α de sociis studii generalis – o členech univerzitní obce: in rotulo supplicacionum pro parte dd. (= dominorum) ff. (= f-um) universitatis dicti studii nobis (sc. pape) presentato |(1377) MonVat IV 670| β de discipulis ludi – o žácích: Urbanus episcopus...dilectis f-ibus scolaribus in Yglawia paratum animum complacendi |CandRhet 184|

b de laicis in societate religiosa congregatis – o členech církevního bratrstva: a...f-ibus fraternitatis „Iuniorum institorum“, Antique civit(atis) Prag(ensis) civibus |(1356) LibEr III 283b|; Zacharias...et Petrus..., capitanei f-es seu fratree societatis et fundatores capelle Corporis Cristi |(1403) CodDiplUniv 407|; Theodricus institor, magister f-um fraternitatis sacrosancti Corporis Cristi |(1404) TopTg II 76b|; f-es Corporis Cristi |(1459) ArchZnoym II 93 f.37r|; al.

c de iis, qui in societate artificum congregati sunt – o členech řemeslnického bratrstva, cechu: f-es in fraternitate pictorum |LibPict 92|; de consensu f-um czeche |(1405) LibConf VI 163|

d de singularum communitatum Hussiticarum sociis – o příslušnících jednotlivých husitských obcí: in Bavaria fuerunt communitas f-um Orphanorum post civitatem T. |BrevPrzel 105|; f-es Thaborite castrum B. per impetum obtinuerunt |ib. 107|; nunccio, qui portavit novitates...ex parte nostrorum et f-ibus in Meyssna iacentibus |(1430) TopTgApp 39b|; f-es exercitus campi et antiqui Thabor |DocBelHus II 183|; de exercitu f-um Taboriensium |(1433) LibHerCutn f.64v|; societas f-um de Thabor dicta |(1433) MonConc 386|; nobilibus, famosis, prudentibus...et f-ibus in Bohemia et Moravia universis, qui propter Cristi sanguinis instant fidelem sumpcionem |(1434) ib. 533|; expugnatum propugnaculum S. ...et multa alia castra per f-es Sirotkones et Thaboritas |ChronTreb 55|; al. nota: de Zizca et aliis ducibus exercituum Hussiticorum – o Žižkovi a jiných hejtmanech husitských vojsk: quantum possemus in campo habere de equestribus...armatis..., sicut prius f-r Zyzca, f-r Procopius et alii capitanei habuerunt |(1434) MonConc 532|; al.

3 eccl.

A qui eiusdem fidei (religionis) est (cf. ThLL VI/1 1256,70) – souvěrec: f-es (vetus vers.: bratřie ), eloquium sanctorum evangeliorum nemo potest exponere |KarVita 355b|; peccator...dampnificasti potupyl sy f-es twe blyznye |Penit 226|; al. iunct.:

a frater dilectus (honorabilis, religiosus, venerabilis sim.) allocutio hominis spiritalis (praecipue in litteris summorum pontificum) – oslovení duchovní osoby (zvláště v papežských listinách): Innocencius episcopus...venerabilibus f-ibus archiepiscopis et episcopis |(1259) CodDiplBoh V/1 287|; Urbanus episcopus, servus servorum Dei, ven(erabili) f-i Arnesto, archiepiscopo Pragensi, salutem |(1362) RegDipl VII 766|; Iohannes etc. venerabilibus f-ibus Iohanni patriarche Constantinopolitano et Iohanni Lubucensi...episcopis...salutem |DocWicl 373|; honorabilibus ac religiosis in Cristo f-ibus Iohanni N., priori domus Predicatorum, ...et Iohanni M. ordinis Cisterciensis..., f-ibus dilectis |(1432) MonConc 179|; saepe

b frater in Christo (Deo, Domino) verba, quibus appellandi erant homines spiritales – označení duchovní osoby, zvláště v oslovení, ,bratr v Kristu‘: Rupertus, ...Olomocensis episcopus, dilectis in Cristo f-ibus, abbati et conventui in W. |(1220) CodDiplBoh II 179|; nos, o f-es in Domino dilectissimi, conventum vestrum...dilectionis ulnis...amplexantes |ib. 180|; venerabili in Cristo f-i et amico...Brunoni, ...Olomucensi episcopo...Nicolaus..., ecclesie Pragensis episcopus |(1257) ib. V/1 206|; per ipsum tanquam in Cristo f-em |DocWaldh 18|; reverendi patres et f-es in Cristo carissimi |HusSerm 99|; ab omnibus f-ibus in Deo amabatur (Procopius) |VitaeProc 172|; saepe

B coenobita, monachus (cf. ThLL VI/1 1257,16) – člen řeholní instituce, řádový bratr, řeholník, člen mnišského řádu, mnich: humillimus et omnium monachorum nec dicendus infimus f-r, solo nomine Christianus |Christ 88|; reliquit sanctus Adalbertus monasterium non sine magno planctu suo et f-um |BrunAdalb 286|; cum...intermitteretur f-um prebenda |CosmChron 119|; cenobii f-es...contra eum (abbatem) zelotipie venenum...conspiravere |ib. 251|; vita f-is Hroznate, Teplensis et Chotessowicensis monasteriorum fundatoris |VitaHrozn 371|; abbas, / qui parvum claustrum posuit cito f-ibus suis |AnnSarLud 188|; f-es ecclesie Sazaviensis quendam f-em nomine Vitum elegerunt sibi...in abbatem |VitaeProc 118|; nos f-r Iohannes, abbas monasterii Sancte Corone |(1446) DocCorKadl 252|; quarum (serarum) clavem unam prelatus, prior alteram, terciam f-r per conventum electus habebunt |(1500) StatMor 48|; saepiss. iunct.:

a α frater claustralis eodem sensu: quando claustrales f-es monachi, moniales / presentes fuerant |PetrZittChron 305b|; postea aliis claustralibus f-ibus...signum...ostendit |KNM XIII F 4 f.279r|; al. β frater conventualis eodem sensu: f-r Nycolaus, f-r conventualis protunc in B. |(1346) RegDipl V 9|; domus beate Marie...per f-es conventuales eiusdem ordinis inhabitatur |(1460) DocPlz II 53|; saepe γ frater monachus eodem sensu: Iohannis, f-is monachi |(1404) TopTgApp 31b|; carmelita f-r monachus...dixit |PetrZat 300| δ frater regularis eodem sensu: quot et quanti silent inclusi in domibus et cellis f-um Cisterciensium, quot in penetralibus f-um regularium manent absconditi |JanovReg II 278| ε frater religiosus (quod adi. aliquando honoris causa additur, cf. supra) eodem sensu: ex dileccione, qua amplectimur f-es religiosos conventus in Altovado |(1284) DocAltov I 37|; in comparacione claustrorum et domorum, que et quas edificaverunt sibi...f-es religiosi et monachi burgenses |JanovReg II 249|; unam marcam census...religiosis f-ibus monasterii |(1412) LibIudIgl III A f.51v|; al. ζ frater spiritalis eodem sensu: hac hora pater Nilus ad monasterium eius per spirituales f-es hec verba miserat |BrunAdalb 296|

b α frater conversus (laicus) laicus, socius religiosi ordinis monachis serviens – řeholní bratr laik (bez kněžského svěcení), posluhující v klášteře mnichům, konvrš: per quasdam apes sine aculeo conversi f-es laici designantur |ArnPardAp 263|; Przibico...in vestro monasterio Deo affectat famulari in habitu f-um conversorum |(c. 1400) FontCl 146|; de horis f-um laycorum |CapPr P 452 f.106ra|; obiit f-r Bohdalus conversus |NecrAnn 72|; f-es...laici centum oraciones dominicas...pro remedio anime persolvent |(1481) DocAltov I 338|; al. β oppos.: frater professus coenobita inauguratus – řádový kněz: f-es professi conventuales monasterii in W. |(1391) LibConf V 60|; Georgius presbyter, f-r professus Trebonen(sis) |ActaCorr 4|; f-es professi totusque conventus in P. |DocPlas 532|; saepe in imag.: de apostolis – o apoštolech: duodecim...f-um conventum...susceperat (Cristus) |MichPrRem 287|

distinguuntur singulorum ordinum nomina:

a ordines equestres – rytířské řády (cf. Svátek, Řeholní instituce 513-520) α fratres Teutonici (domus Teutonicae, de domo Teutonica, militiae sanctae Mariae de domo Teutonica, ordinis domus Teutonicae, de ordine Prutenorum) ordo equitum Teutonicorum – řád německých rytířů: hospitali f-um Teutonicorum in Ierosolimis |(1237) CodDiplBoh III 200|; f-r Benedictus, ordinis f-um domus Theutonice |(1256) ib. V/1 164|; Conradus commendator...ordinis f-um milicie s(ancte) Marie de domo Theutunica |(1356) RegDipl VI 207|; ad presentacionem...Rudolphi de H., provincialis f-um ordinis domus Theutonice per Boemiam et Moraviam |(1359) LibConf I/1 103|; de consensu Alberti de D., provincialis per Boemiam et Moraviam ord(inis) f-um s(ancte) Marie de domo Theutonica |(1399) ib. VI 8|; data est crida f-i Nicolao...professo ordin(is) f-um de domo Theutunica |(1421) LibConf VIII 3|; tunc surrexit quidam f-r de ordine Prutenorum |PetrZat 351|; saepe β frater (milites) hospitalis (domus, ordinis) sancti Ioannis Baptistae (Hierosolymitani) ordo Melitensium – řád maltézských rytířů: f-ibus hospitalis sancti Iohannis Baptiste...donavimus ius moncium |(1254) CodDiplBoh V/1 68|; pro infirmorum...sustentacione et f-um ord(inis) b(eati) Iohannis hospitalis Ierosolimitani |(1363) RegDipl VII 849|; Arnestus...magistro, commendatori, priori et f-ibus domus s(ancti) Iohannis Ierosolimitani in D. |ib. 881|; quingenti f-es milites hospitalis s(ancti) Iohannis Ierosolimitani |(1377) MonVat IV 664|; ad presentacionem...Marcoldi prioris generalis per Bohemiam, Moraviam, Austriam et Poloniam ordinis hospitalis f-um s(an)cti Iohannis Ierosolymitani |(1391) LibConf V 97|; al. γ fratres militiae Templi (de Templo) Templarii – templáři: hereditas...ad dilectos in Cristo f-es de Templo pertinet |(1279 Aug. 31) ArchPr|; nonnuli ex eisdem f-ibus milicie Templi in regno Francie communiter capti fuerunt |PetrZittChron 217b|; quidam devoti homines...appellati sunt f-es milicie Templi |DocWenc 228a|; al.

b crucigeri – křižovníci (cf. Svátek, Řeholní instituce, 520-523) α fratres cruciferi cum stella (stellati cum cruce, stelliferi, stelliferi cum cruce, fratres domus stellariorum, fratres hospitalis sancti Francisci crucem cum stella portantes, hospitalis sancti Francisci in pede pontis Pragensis, ordinis cruciferorum cum stella, fratres crucem ferentes, fratres cum stella sim.) ordo militaris crucigerorum cum rubea stella in pede pontis Pragensis – křižovníci s červenou hvězdou: f-es domus Stellariorum Pragensium |(1246) CodDiplBoh IV 186|; precipimus..., quod nullus theloneum a f-ibus hospitalis sancti Francisci crucem cum stella portantibus audeat exigere |(1248) ib. 239|; fundatum est hospitale ad pedem pontis in ripa fluminis Wltave a f-ibus Stelliferis |AnnBoh I 290|; hospitalis...sub regula beati Augustini ordinis f-um Stellatorum cum cruce |(1288) CodIurMun II 105|; inter...Petrum abbatem...et Ulricum, magistrum hospitalis f-um Cruciferorum cum stella in Praga..., contencio fuit orta |(1322) DocAulReg 21|; f-es cum stella sua bona...possideant |(1342) TopTg II 336b|; nos f-r Leo...totusque conventus f-um ordinis cruciferorum cum stella domus hospitalis sancti Francisci in pede pontis Pragensis notum facimus |(1352) ArchCor II 276|; pro f-e domus s(ancti) Francisci Cruciferorum cum stella in pede pontis Pragensis ordinis s(ancti) Augustini |(1376) MonVat IV 630|; saepe β fratres cruciferi ordinis sepulcri Dominici (domus sepulcri Dominici, domus ordinis sepulcri Dominici, fratres sepulcri Dominici sim.) cruciferi dominici sepulcri Hierosolymitani – křižovníci s červeným křížem: audivimus, ...quod dilecti filii f-es Sepulchri Dominici ad solvendam vicesimam...compelluntur |(1217) CodDiplBoh II 136|; priori et f-ibus domus Dominici sepulcri in Z. ...salutem |(1283 Iun. 3) ArchPr|; ad presentacionem...Henrici, prepositi monasterii Sderasiensis f-um cruciferorum ordinis sepulcri Dominici |(1357) LibConf I/1 26|; prepositus totusque conventus monasterii Sderasiensis f-um Cruciferorum sacro (! add. ed.) sepulcri domini Ierosolimitani |(1408) SborPr VI 136|; al.

c canonici regulares – řeholní kanovníci (cf. Svátek, Řeholní instituce, 523-528) α fratres ordinis sancti Augustini canonicorum regularium (fratres canonici, fratres canonici regulares, fratres de paenitentia beatorum martyrum ordinis sancti Augustini, fratres canonici de paenitentia beatorum martyrum ordinis sancti Augustini) canonici regulares sancti patris Augustini – řeholní kanovníci sv. Augustina: ad presentacionem Alberti, prioris generalis f-um de penitencia beatorum martirum ordinis s(ancti) Augustini |(1358) LibConf I/1 79|; Iacobo...et f-ibus canonicis regularibus |(c. 1390) AČ 16,87|; litera...Nicolai prepositi f-um canonicorum b(eate) V(irginis) in S. |IohInfEp 152|; ad present(acionem) d. Laurencii, ordinis f-um canonicorum de penitencia BB. martirum sub regula S. Augustini |(1433) LibConf IX 191|; attendentes fidelia servicia...Benedicti abbatis tociusque universitatis f-um ordinis s(ancti) Augustini canonicorum regularium monasterii b(eate) Marie Virg(inis) in Arena Wratislavensi |(1498) AČ 18,98| β fratres Praemonstratensis ordinis Praemonstratenses – premonstráti: Iohannes...Pragensis episcopus, ...preposito totique conventui f-um Premonstratensis ordinis in S. ...salutem |(1258) CodDipIBoh V/1 249|

d ordines monachorum – mnišské řády (cf. Svátek, Řeholní instituce, 528-540) α fratres ordinis Benedicti (nigri ordinis) ordo sancti patris Benedicti – řád benediktinů: edificaverunt ecclesiolam...locatisque f-ibus nigri ordinis...multa bona contulerunt eis |CosmChron 261|; quidam monachus, dictus f-r Iohannes M., ordinis Benedicti |PetrZat 289| β fratres Cistercienses (Cisterciensis ordinis, sancti Benedicti ordinis Cisterciensis, sancti Bernardi, fratres grisei) Cistercienses – cisterciáci: ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam...Cistirciensium (!) f-um in eodem monasterio institutus esse dinoscitur |(1250) CodDiplBoh IV 352|; monasterium f-um...Cysterciensis ordinis |(1306) DocVset 90|; causas..., que...inter...Gerhardum, abbatem monasterii ad Sanctam Coronam sacre religionis ordinis f-um sancti Bernhardi...et...scabinos...vertebantur |(1371) CodIurMun IV/1 153|; erga monasterium in Altowado f-um sancti Benedicti ordinis Cisterciensis |(1380) DocAltov I 180|; inter f-es griseos sic est ordinatum |CapPr P 577 f.219r|; al. γ fratres Caelestini (ordinis Caelestinorum) Caelestini – celestini: f-es Celestini a s(ancto) Michaele |(1395) TopTom II 147a|; in dicta capella s(ancti) Michaelis nonnullos f-es ordinis Celestinorum...collocandos...decrevimus |(1374) DocAulReg 148|; per ingressum religionis et expressam professionem ord(inis) f-um Celestinorum mon(asterii) in O. |(1439) LibConf X 264|; al. δ fratres Cartusienses ordo Cartusianorum – řád kartuziánů: de domo orti s(ancte) Marie f-um Carthusiensium |CancArn 352|; Stephanus...religionem f-um Carthusiensium est professus |(1390) TopTg II 33a|

e fratres mendicantes (ordinis mendicantium, de ordine mendicantium, super mendicitate fundati) ordines mendicantes – žebravé řády (cf. Svátek, Řeholní instituce, 540-564): f-es de ordine mendicancium sepe super hoc per iudices...ammoniti |PetrZittChron 320b|; illi sacerdotes...ceperunt...eosdem f-es mendicantes...excommunicare |ib.|; ne f-es ordinis mendicancium...ad habitandum domos...recipere de novo presumant |(1358) RegDipl VI 474|; licet f-ibus super mendicitate fundatis libellus ille...non sit valde utilis |JanovReg III 250|; quod...aliqui mendicantes f-es hoc faciant |StatMor 50|; al. α fratres praedicatores (ordinis praedicatorum, ordinis praedicatorum sancti Dominici, fratres Dominici) ordo praedicatorum – řád dominikánů: in qua (ecclesia) nunc dilecti f-es ordinis Predicatorum oratorium construxerunt |(1247) CodDiplBoh IV 223|; f-es eciam Dominici |PetrZittChron 70b|; bona...donamus...claustro et f-ibus ad s(anctum) Spiritum f-um ord(inis) Predicatorum s(ancti) Dominici |(1363) RegDipl VII 891|; ecclesia domus ordinis f-um Predicatorum oppidi Plsnensis...sumptuoso opere incepta |(1466) DocPlz II 145|; saepiss. β fratres minores (conventuales, ordinis minorum, sancti Francisci, ordinis sancti Francisci, de observantia, observantes minores, grisei, bosakones sim.) ordo fratrum minorum conventualium – řád minoritů: Rudilino..., qui se ab ordine f-um Minorum...transtulit ad monasterium W. |(1259) CodDiplBoh V/1 287|; nos Iohannes...et Thomas, f-es ordinis minorum |FormThob I 187|; de Francisci f-ibus / ... / primitus agebatur |PetrZittChron 118b|; episcopus...ad ecclesiam f-um Minorum sancti Francisci...est deductus |IohMarign 564b|; regula et vita f-um Minorum |HusEp 117|; monasterium..., olim f-um Minorum Conventualium, ...incorporatum est...f-ibus Minoribus de Observancia |(1460) DocPlz II 61|; penes f-es griseos |(1461) LibIudPlz III f.84r ( cf. griseus spec. e)|; qua devocione prosequaris totum clerum: f-es observantes minores |HilSerm 32|; ante capellam, quam tenent f-es Bossakones |CapPr P 1060 f.267v|; saepiss. γ fratres Augustinenses (eremitae, eremitae ordinis sancti Augustini, fratres eremitani, fratres ordinis eremitarum sancti Augustini) ordo eremitarum sancti patris Augustini, Augustiniani calceati – řád obutých augustiniánů: qui...ecclesiam...f-um heremitarum in Praga ordinis s(ancti) Augustini...accesserint |(1285) TopTom III 32b|; ut devoti f-es Augustinenses...construerent cenobium |(1339) RegDipl IV 274|; ut nullus...f-ibus heremitanis seu Augustinensibus...confiteri presumat |CancArn 425|; ex opposito domus f-um Augustinensium Heremitarum |PrIeron 14|; Hermannus f-r heremita |HusStan 273|; presentibus...Wenceslao..., f-e Martino ordinis heremitarum sancti Augustini |(1467) FontM 144|; saepe δ fratres Carmelitae (ordinis Carmelitarum, Dei genitricis de monte Carmeli) ordo Carmelitarum – řád obutých karmelitánů: in Nova civitate Pragensi in...stuba domus sive monasterii f-um ordinis Carmelitarum sancte Marie |DocWaldh 30|; erga...conventum f-um sancte Marie in Arena ordinis f-um Dei genitricis de monte Carmeli |(1385) ArchPr 2069 f.129v|; concesso esse f-em...carmelitam...malum...et vite Cristiane contrarium |StanArt 260|; f-es conventus monasterii ordinis f-um Beate Virginis de monte Carmeli...fassi sunt |(1458) ArchPr 2085 f.F 3r|; al.