Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): fraternitas

fraternitas fraternitas, -atis, f.

1 a fratrum necessitudo, germanitas – bratrský vztah, bratrství: f-s...bratrstwije |VocLact f.I 8ra|

b meton.: fratres – bratři

+ praegn. (ad 1b): de sanctis Cyrillo et Methodio – o sv. Cyrilu a Metoději: hec germana f-s /... / spernit mundi delicias |AnalHymn 5,162|

spec. (ad 1a): in allocutione – v oslovení: α fratrum – bratří: ad fratrem: filialitati, f-i vestre (tue) resero |UK IX E 4 f.108r| β regum adinvicem (cf. DuC III 600b) – králů navzájem: postquam rerum successus secundarum vestre f-i advenisse ipsamque vestram f-em in regem Bohemie electam intelleximus (Mathias rex) |(1458) DocGeorg 138| γ hominum spiritalium (cf. ThLL VI/1 1259,7) – duchovních osob: pater Nilus ad monasteruim eius...hec verba miserat dicens: Notum sit vestre dilectissime f-i |BrunAdalb 296|; f-i tue (episcopo) per apostolica scripta mandamus (sc. papa) |(1250) CodDiplBoh IV 353|; idem predecessor (sc. papa Innocencius VI.)...f-i tue (Arnesto archiepiscopo) facultatem...tribuit |(1362) RegDipl VII 767|; Martinus episcopus...fratribus archiepiscopis...salutem...Proinde f-es...vestras...exhortamur (sc. papa) |DocBelHus I 76|; saepiss.

2 societas hominum fide Christiana coniunctorum, ecclesia (cf. ThLL VI/1 1258,76) – společenství lidí křesťanské víry, křesťanská obec, církev: communis f-s Cristianitatis est ex parte...vilificata |JanovReg II 280|; cf. communitas (7a)

3 societas monachorum (canonicorum) et laicorum, in qua laicis concessum est vitae spiritali interesse – právo podílet se na členství v klášteře, v kapitule: Pribizlaus...orationes nostras et f-em canonicorum nostrorum (sc. episcopi)...suscepit |(1177) CodDiplBoh I 247|; hanc (visionem) moriens literis inditam direxit ad capitulum Cisterciensium expetens f-em eorum, quam et accepit |GerlAnn 500|; quas (marcas) super altare sancte Marie in T. obtulit (Xmilo)...f-em ibidem accipiendo |(1237) CodDiplBoh III 188|; patres...ordinis regi Wenceslao f-em ordinis conferentes ipsum universi ordinis personarum oracionibus recommittunt |PetrZittChron 55a|; Cunczmannus et Meynlinus...specialem ad nostrum ordinem gerentes devocionem f-em nostram sibi pecierunt inpartiri. Nos vero...ipsos in f-em nostri ordinis presentibus benigniter acceptamus, participes eos tam in vita quam post mortem facientes omnium vigiliarum, missarum...ceterorumque bonorum operum, que per fratres ordinis nostri operari dignabitur clemencia Salvatoris |(1360) RegDipl VII 400|; al.; cf. confraternitas (4)

4 societas laicorum alci templo aut monasterio adiuncta – církevní laické bratrstvo, sdružení věřících, podléhající církevní správě a přičleněné k některému chrámu nebo řádu (cf. |PetrZat 85 adnot. 18|): indulgemus..., ut receptores f-um eiusdem loci...ibidem tumulentur |(1238) CodDiplBoh III 253|; commendacio f-um et invitacio ad eas per multas promissiones oracionum et missarum |JanovReg III 173|; ad presentacionem...Hanussii, magistri confraternitatis...ceterorumque confratrum f-is beate Marie Virg(inis)...in Novacolonia |(1397) LibConf V 294|; ad present(acionem) Templini frenificis..., Theodrici institoris, magistri f-is tociusque f-is civium Maioris civit(atis) Prag(ensis)...Theodricus institor totaque f-s czeche Corporis Cristi |(1407) ib. VI 198|; Gregorius J., Iohannes de B., institores...principales de f-e institorum, quam in ecclesia s. Nicolai in foro pullorum habere dinoscuntur |(1409) TopTg II 387a|; licet omnibus prosint bona opera, tamen quibus litere f-um dantur, magis |PetrZat 312|; calix...datus est ad capellaniam f-is in ecclesia parochiali |(1450) LibIudIgl III f.157v|; de f-ibus, que sunt ita constitute, ut nullus recipiatur, nisi promittat vel iuret se daturum pecuniam vel aliquid certum annuatim |CatTřeb 160|; saepiss.; cf. confraternitas (5), fratalia

5 societas sacerdotum saecularium – sdružení světských kněží: donavit pro f-e plebanorum, in qua ipse dominus Thomas eciam confrater existit, X sex(agenas) |TestThom 68|; plebanus legavit X sex(agenas) pro f-e presbyterorum |ib. 70|

6 societas, corpus opificum artem mechanicam exercentium – sdružení řemeslníků, cech: nullus eorundem (magistrorum torificum) se de aliquo discipulo...modo alio intromittat, nisi quod in principio sibi dentur due sexagene gross. ad manus, et XV grossi ad f-em communem solvantur |SummaGerh 511|; ne autem huiusmodi hominibus dictam civitatem intrare...volentibus quedam f-s, que inter mechanicos et artifices in ipsa civitate habetur, ...impedimentum...possit aliquod generare, ipsam f-em seu societatem...tollimus (Karolus imperator) |(1356) RegDipl VI 230|; fratres in f-e pictorum |LibPict 92|, cf.: bratrstvie...eyn brudirschaft |ib. 61|; inter somentarios et parchanistas...fecimus unionem, ...quod in una f-e, in una czecha et unione et una et eadem artificii, laboris...operacione simul esse debeant |(1403) LibCivOlom I f.47r|; comportabantur pecunie societatum, alias f-um sutorum, sartorum, braxatorum, lanificum |AndrBrOrig 339|; Iohannes C. pellifex...et Anna uxor ipsius...tenetur unam mediam marcam...annui census...magistris pellificibus in Brunna et eorum ceche seu f-i |(1415) LibCivBrun f.557r|; 15 gr. ad f-em aurifabrorum |(1418) SborPr V/2 289|; protestor...super diversis rebus mihi a f-e mechanie artis nostre traditis |KNM VIII G 13 f.66r|; secuntur statuta f-is balneatorum |(1498) LibIudIgl V f.141va|; saepe; cf. communitas (16), confraternitas (3).