Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSOLO

CONSOLO, (CONSOLARE) Manus imponere, baptismum conferre; vox Catharorum haereticorum. Examen testium ab ann. 1270. ad ann. 1288. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital med. aevi col. 121: In domo de Spata de Verona.... Punzilupus fuit Consolatus per praedictum dominum Guillelmum et Martinum Darindam haereticos. Vide mox Consolatio 4.