Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSORTIUM

CONSORTIUM, Conventus, et congregatio Presbyterorum, cum scilicet invicem de rebus Ecclesiasticis et parochiarum suarum deliberant. Concilium Nannetense cap. 15: De collectis, vel confratriis, quas Consortia vocant, etc. Walterius Aurelian. Episc. in Capitul. can. 17: Ut quando ad Conventum, quod ipsi (Presbyteri) Consortia vocant, religiose equitent, juniores prioribus fratribus honorem impendant. Vide, Gildonia.

Laicorum quoque pia societas, sodalium, Gall. Confrairie.