Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSUETUDINARIUS

CONSUETUDINARIUS, Φιλοσυνήθης, Glossar. Gr. Lat. Comis, affabilis. Idem etiam ac consuetus. Supplement. Antiquarii: Consuetudinarius, συνήθης. Miracula S. Luidgeri n. 21. tom. 3. Martii pag. 657: Jamque finitis nocturnis, cum Evangelium more monachis Consuetudinario, etc. Vita S. Leonis IX. Papae tom. 2. April. pag. 659: Illud etiam habebat Consuetudinarium, etc. Operationes Consuetudinariae in Charta Caroli C. apud Doubletum Hist. Sandionys. pag. 801. Jus Consuetudinarium, in Charta ann. 1339. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 565.