Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSUETUDINARIUS

CONSUETUDINARIUS,² Ritualis liber, in quo officiorum divinorum ritus formulaeque describuntur, in quo Consuetudines Conventuales et Monasticae exaratae sunt. Bromptonus de Osmondo Sarisberiensi Episcopo: Hic composuit librum Ordinalem Ecclesiastici officii, quem Consuetudinarium vocant. Vitae Abbatum S. Albani: Duos Textus auro et argento et gemmis ornatos, sine Ordinalibus, Consuetudinariis, Missalibus, etc. Infra: Hic quoque consuetudines quas transmisit scriptas Lanfrancus Abbati Paulo, approbavit et conservari persuasit, quas qui videre desiderat, in Consuetudinario scriptas poterit invenire. Quibus verbis innuuntur Ordinationes Lanfranci Archiepisc. Cantuariensis, quas Monachi tum in Monasteriis, tum etiam in Ecclesiis Cathedralibus observare debent. Ejusmodi sunt Udalrici Consuetudines Cluniacenses, editae ab R. P. D. Luca Acherio viro doctissimo, et Consuetudines Floriacenses, a Joan. a Bosco.