Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSUETUDO

CONSUETUDO, Lex municipalis. Ebrardus Bethuniensis in Graecismo cap. 12. Mos est antiqua consuetudoque probata, Est Consuetudo jus scriptum more statutum. S. Gregorius Nazianzenus Carmine de Vita sua: Ἔθος γὰρ ἐγχρόνιζον εἰς νόμον τέλει. S. Caesarius quaest. 47: Ἐν τοῖς μὲν τὸ γράμμα, ἐν τοῖς δὲ ἡ συνήθεια.

Usatici Barcinonenses MSS. editi a Raimundo Berengarii Comite Barcinon. et Adelmodi uxore, cap. 130: Unaquaeque gens propriam sibi ex consuetudine eligit legem: longa Consuetudo enim pro lege habetur. Lex autem juris est species, Mos autem longa consuetudo est, de moribus tractat tantundem. Consuetudo autem est jus quoddam moribus institutum, quod per legem habetur; nam quod Rex vel Imperator edicit, Constitutio vel Edictum vocatur. Omne autem jus legibus et moribus constat: Mos vero est vetustate probata Consuetudo. Institutio aequitatis duplex est, nunc in legibus, nunc in moribus. Privilegia autem sunt leges privatorum, quia privatae leges: nam privilegium inde dictum, quod in privato feratur. Quae omnia fluxerunt ex Isidor. Origin. lib. 2. cap. 10. et lib. 5. cap. 3. Ita porro vulgo appellamus Leges municipales civitatum, de quarum tanta diversitate ac varietate liceat dicere, quod de variis gentium Legibus, quae olim in Francia obtinuere, Agobardus lib. adversus Legem Gundobadam cap. 14: Atque utinam placeret omnipotenti Deo, ut sub uno piissimo Rege una omnes regerentur lege ea ipsa ad quam et ipse vivit, et proximi ejus respondent.

Quaevis lex, sive ex consuetudine recepta, sive etiam literis exarata. Epist. Tolosan. ad. Petrum reg. Aragon. ann. 1211. inter Probat. tom. 3. Hist. Occit. col. 233: D. abbas Cisterciensis nuntios suos cum litteris ad nos direxit, praecipiens ut omnes illos, quos sui nuntii credentes haereticorum nominarent, cum omnibus eorum rebus, baronibus exercitus tradere non differremus, ut ipsi ad cognitionem baronum, secundum judicium et Consuetudinem de Brayna se purgarent. Hinc Crier coustume dicebant, cum aliquid ex lege vel jure exigebatur. Lit. remiss. ann. 1412. in Reg. 166. Chartoph. reg. ch. 250: Icelle femme dist au suppliant qu'il alast crier Coustume sur Godefroy Baudement chaussetier, qui là estoit, pour un denier ou autre chose que ledit Godefroy devoit à laditte femme... A quoy le suppliant obtempera,... et de fait le voult exécuter pour l'amende de laditte Coustume, qui estoit d'une pinte de vin.

Quod iisdem Consuetudinibus seu legibus regeretur societas quaelibet artificum, ipsa Coustume nuncupatur, in Lit. remiss. ann. 1343. ex Reg. 74. ch. 60: Oye la complainte qui nous a esté fait par la Coustume des tisserans de la ville de Moustier-Viller, etc. Unde Coustumier, qui easdem Consuetudines servandas curat, appellatur, in Stat. pro talemelariis ann. 1300. inter Consuet. S. Genov. Mss. fol. 7. r°: Quant li nouviau talemelier aura en tele maniere fait quatre ans acomplis, il prendra un neuf pot de terre et aura dedenz le pot noiz et niules, et venra en la maison aus mestres des talemeliers et les mestres vallez, que l'en apele joindres; et doit cil nouviaus talemeliers livrer son pot et ses nois au mestre, et dire: Mestre, j'ai fait et acompli mes quatre années; et li mestre doit demander au Coustumier si c'est voirs, et se il dit que c'est voirs, li mestre doit baillier au nouviau talemelier son pot et ses nois, et commander lui que les il gite au mur; et lors li nouviaus talemeliers doit jetter son pot et ses nois et ses nieules au mur de la maison le mestre au dehors; et lors doivent li mestre Coustumier, li nouviaus talemeliers et touz li autre talemelier et li vallet entrer en la meson au mestre, et le mestre leur doit livrer feu et vin; et chascun des talemeliers et li nouviaus et li mestre vallet doivent chascun un denier au mestre des talemeliers pour le vin et pour le feu qu'il livre. Infra: Celui qui la Coustume garde pour le roi.

Legitur in consuetudine Condomii, an. 1314. mus. arch. dep. p. 223: Diceretur ipsos dominos vel eorum bajulos non teneri ad observationem ipsarum Consuetudinum per dictos consules allegatarum nisi in quantum conveniunt juri scripto vel Consuetudini Agennesii generali. Ergo separandae sunt Consuetudines generales provinciae ex consuetudinibus particularibus urbis cujusdam, praetereaque consuetudo scripta aut non scripta opponitur juri scripto vel romano.

Consuetudo Maris, Qua scilicet res maritimae reguntur. Privil. pro mercator. Castel. ann. 1383. in Memor. E. Cam. Comput. Paris. fol. 71. r°: Donnons povoir et auctorité desdiz descors, debas et discensions cognoistre et determiner sommierement,... selon la Coustume de la mer. Extant ejusmodi Consuetudines editae tom. 1. Probat. Hist. Brit. col. 786.

Consuetudo Usufructuaria, Coustume viagiere et fruttuaire, in Ch. ann. 1387. Vide, Fructuarius et Viagerius.