Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSUETUDO

CONSUETUDO,² Regula monastica, seu vivendi ratio monastica, ab alia diversa. Orig. Murensis Monasterii pag. 18: Qui cum constitutus esset, non tamen benedictus ad Abbatem, coepit secundum priorem conversationem suam non tam regulariter vivere, etc. Mox: Contigit vero interim ut fratres de cella S. Blasii.... mutarent suam priorem Consuetudinem. Occurrit ibi pluries. Et pag. 16: Interrogavitque fratres qui sub anteriori Consuetudine hic fuerunt, si vellent obedire fratribus quos ipse huc adduxit. Statuta antiqua Ord. Cartusiensis 1. part. 14. § 15: Secunda die et tertia leguntur fratribus Consuetudines post capitulum Monachorum. Quibus verbis intelliguntur Statuta, seu Consuetudines ejusdem Ordinis a Guigone II. descriptae, uti appellantur part. 2. cap. 1. § 7. cap. 3. § 2. cap. 22. § 19. quarum hic est titulus: Incipiunt capitula Consuetudinum Domini Guigonis Prioris Cartusiae. Ita Cluniacenses Consuetudines dicuntur ejusdem Ordinis Regulae, editae primum a Bernardo Monacho, postmodum Archiepiscop. Toletano, cujus MS. Codex servatur in Bibliotheca Sangermanensi, deinde ab Udalrico, quod non primariae essent regulae, quae forte nullae ab institutoribus descriptae fuerant, sed quod suos mores, vitae rationem ac institutum, aliis eorumdem Ordinum Monasteriis, a quibus rogati fuerant, scripto mandarent.