Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSUETUDO

CONSUETUDO,³ Menstruus sanguis feminarum, qui consueto tempore redit, nostris etiamnum, Ordinaire. Vetus Interpres Alexandri Iatrosophistae MS. 1. Passion.: Cognoscens quod non purgabatur menstruis, pro qua re magis exinde ei expediebat detrahi sanguinem, et hoc adjutorium duplex ei fuisse remedium, manifestum est: nam et Consuetudo (id est, menstrua, sic Glossae MSS.) regressa est, et a passione est liberata. Mulier τὰ συνήθη ἔχουσα, in Nomocanone, seu Poenitentiali Graec. c. 337. 544. συνήθεια ἔχουσα, c. 419. apud eruditissimum Cotelerium tom. 1. Monumentor. Eccles. Graecae.