Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSUETUDO

CONSUETUDO,⁴ Praestatio, pensitatio quae ex consuetudine praestatur, cujus initium ignoratur, et a quo inducta. Charta Pipini Regis apud Doubletum lib. 3. pag. 694: Et unumquemque hominem ingenuum 4. dinarius dare fecissent, et hoc eis malo ordine tulerunt, et postea Gairehardus Comes Parisii, vel agentes sui ipsam deprecationem, quomodo invenerunt per Consuetudinem ipsos homines hoc expectabant. Gregorius Turon. lib. 9. cap. 30: Et ille cum juramento promisit, ut leges Consuetudinesque novas populo non infligeret. Hist. Miscella: Ne illos prius aliqua participatione conferendarum Consuetudinum, etc. Ubi Theophanes: Μηδὲν αὐτοῖς ἀποφερεὶν τῶν εἰωθότων παρέχεσθαι. Utuntur passim Scriptores, et Chartae veteres, Senator lib. 1. Epist. 10. lib. 3. Ep. 23. lib. 7. Ep. 2. Lex Wisigoth. lib. 10. tit. 1. § 19. Capitula Caroli Magni lib. 4. cap. 47. Willelmus Tyrius lib. 3. cap. 1. lib. 12. cap. 15. lib. 20. cap. 20. Anastasius in Vitis PP. pag. 213. Henricus Rebdorf. ann. 1360. etc. Συνήθειαι, Graecis, eadem notione in Justiniani Nov. 123. 128. apud Annam Comnenam lib. 3. Alexiad. pag. 85. Leonem in Tactic. cap. 19. § 18. etc. Gloss. Lat. Gr.: Salarium, συνήθεια. Consuetudinario more aliquid tollere, in Charta Hugonis Regis Italiae apud Ughellum tom. 7. pag. 193. id est, vice tributi. Officium magnae Coustumae seu Consuetudinis, recensetur inter Officia positorum ad domanium Regis in urbe Lauduno ann. 1362. ex Memoriali Camerae Comput. Paris. fol. 57. verso. Plurimas hujuscemodi consuetudines a Dominis locorum pro voluntate suis hominibus, altera stirpe Regum nostrorum desinente, impositas fuisse rite probat D. Brussel de Usu feudorum 2. lib. cap. 31. Ibi, si vis, consule. Vide Irminon. Polyptych. Br. 12. cap. 51. Guerard. pag. 130.

Praestatio sive pecunia, sive aliis rebus, aut etiam servitiis, puta chevaucheia et exercitu, exhibeatur. Lit. Guidon. comit. Nivern. ann. 1231. tom. 3. Ordinat. reg. Franc. pag. 115: Omnes Consuetudines qualescumque, quas nos et praedecessores nostri in villa Nivernensi habebamus aut solebamus habere, et nominatim chevaucheiam nostram et exercitum nostrum, eisdem burgensibus... quittavimus imperpetuum penitus et quittamus. Descoustumanche, eodem sensu, in Charta Gallica Joan. comit. Pontiv. pro commun. Abbavil. ann. 1184. ex Lib. albo domus publ. ejusd. urbis fol. 2. v°: Je Jehans quens de Pontieu ne mi hoir... ne vorront demander nule redevauleté ou Descoustumanche des bourgois. Ubi Lat. habet: aliquam exactionem a burgensibus exigere non poterunt.

Consuetudines Burgi, Quae a Burgensibus seu Burgorum incolis solvuntur. Charta fundationis Prioratus Barbezilli Ordin. Cluniac. inter Instrum. tom. 2. novae Gall. Christ. col. 270. 2: Dedit et cimeterium S. Mariae liberum et omnis exactionis immunem a successoribus suis, et Consuetudines Burgi, etc.

Consuetudines rectae, Quae legitime debentur. Chart. Henric. II. Angl. ap. Lappenb. Init. Foeder. Hanseat. pag. 4: Firmam pacem habeant faciendo Rectas Consuetudines suas, et nullas ab eis exigatis novas Consuetudines vel rectitudines. Consuetudines vero apud Anglos, hodie Customs, sunt portoria mercibus imposita, qua notione vox etiam in Chartis Hanseaticae societatis non raro occurrit. Vide ibidem num. 6. et 28.

Consuetudo Saecularis, Ordericus Vital. lib. 4. pag. 541: Ab omni reditu atque Consuetudine saeculari omnimodis absolvit.

Consuetudo Consularis, Quae Comiti debetur. Charta ann. 1068. apud Beslium pag. 448: Repertum est omnem omnino terram S. Trinitatis Coenobii Vindocinensis... ab omni Consuetudine Consulari liberam penitus et quietam esse.

Judiciaria Consuetudo, Districtio, mulcta a judice irrogari solita. Charta Balduini Cancellarii Henrici Reg. Franc. ann. 1047. apud Hemereum in Aug. Virom.: Dedi quoque praedictum alodium... liberum ab omni Judiciaria Consuetudine.

Consuetudo Jacendi et Comedendi, Idem quod Jus gisti et procurationis. Diploma Ludovici VII. Franc. Regis pro Carnotensi S. Petri monasterio ann. 1143. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 773: Cujus inter caetera beneficia illud maximum praefata Ecclesia recognoscit, quod terras et villas quas in Belsia possidet, ab omni vexatione et gravamine Putiacensium dominorum, et ab omni prava Consuetudine jacendi et comedendi, et ab omni penitus exactione liberavit, et sigilli sui auctoritate communivit. Vide, Jacere.

Consuetudines Minores, apud Stephanotium tom. 1. Antiquit. Bened. in Vasconia MSS. pag. 14: Willelmus de la Loubeyra... Abbas S. Crucis instituitur anno circiter 1284... Cessit Majori et Proceribus urbis Burdegalensis Consuetudines dictas minores. Vide paulo post Custumarius, Custumator, Publicanus.

Charta ann. 1452. in Chartul. Henr. V. reg. Angl. ex Cod. reg. 8387. 4. fol. 116. r°: Donnons et octroions... les deux deniers oboles negres, appelés la Coustume de Roian, qui est une partie de la petite Coustume cuyllie et levée... dedens le chastel de l'Ombriere de Bourdeaux sur chacun tonneau de vin. Vide Glossar. juris Gallici v., Coustume.

Consuetudines Voluntariae Regibus nostris a suis subditis primum exsolvebantur certis dumtaxat temporibus: sed Reges eorum successores easdem fecere necessarias et perpetuas. Vide D. Brussel tract. de Usu feudorum tom. 1. pag. 410.

Consuetudo Parochialis. Charta ann. 1100. in Hist. Monasterii S. Nicolai Andegavens.: Retenta Canonicis parochiali Consuetudine Burgensium, videlicet annualibus, oblationibus, decimis, sepulturis, et si quae alia eis parochialiter competunt.

Consuetudines Episcopales, apud Ordericum Vltalem lib. 6. pag. 604. lib. 9. pag. 722. Vide Denarii Paschales.

Consuetudines Archidiaconi, Decani, in Ch. Gaufridi Carnot. episc. ex Tabul. S. Petri Carnot.

Consuetudo Comitis, Quae comiti vel ratione comitatus debetur. Chartul. sign. Ezéchiel Corb. ad ann. 1423. fol. 193. v°: Livra dampt Regnier le Cat procureur à Jacque le Waite le Coustume le Comte à goir depuis le nuit de le S. Mathieu vespres sonnant jusques à la nuit monsieur S. Fremin ensuivant vespres sonnant.

Consuetudo quae mori non potest, Usucapioni non obnoxia. Reg. forest. de Broton. ex Cod. reg. 4653: Haec est Consuetudo Brotonniae de feodo dom. Thomae de Bornevilla, quae mori non potest, scilicet xvj. minae avenae et xvj. gallinas, etc.

Consuetudo Piscium. Charta Phil. Aug. ann. 1208. in Chartul. Compend. fol. 68. r°. col. 1: Insuper concedimus eis (majori et communiae Compendii) redditus pratelli, et Consuetudinem piscium et salis.

Consuetudines Vulcemenses. Charta Hugon. comit. Campan. pro eccl. Dervensi ann. 1114. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 134: Apud Sparnacum me existente, quidam frater eorum, nomine Thebaldus, me adiit, remissionem supra Consuetudines, quas Vulcemenses, qui in terra SS. Petri et Pauli sanctique Bercharii commorantur, debebant, petiit... Consuetudines autem quas debebant hae sunt, ad festum S. Remigii avenam et quatuor denarios et obolum, et vaccam ad curiam Sparnacensem, et gallinam, etc. An Consuetudines quae percipiebantur apud Vultiacum, vulgo Eussi, vicum ad Matronam ? Vide Vales. Notit. Gall.

Malae et Pravae Consuetudines. Vide in Malatolta.

Consuetudinarium. Gregor. Magn. lib. 12. Epist. 12: Visum autem nobis est, ut Consuetudinaria, excepta ejus utilitate debeatis inferre. Charta Henrici IV. Imp. ann. 1114. apud Eccardum de Orig. familiae Habsburgo-Austriacae col. 213: Nullum autem aliud servitium, jus aut beneficium sibi pro hoc concedi recognoscat, nec aeternam Dei mercedem et tertium bannum et Consuetudinaria.

Costuma, Eadem notione, ex Gallico Coustume. Charta Roberti Regis Franc. in Tabul. Fiscanensi fol. 21: Neque in fredis, aut in aliquo usu indebito, quem Costumam vulgo nuncupant, etc. Charta Fulconis Andegavensis Comitis apud Sammarthanos: Quod nullus homo potest in eis aliquam Costumam reclamare. Infra: Vendas vel Costumas persolvat secundum consuetudinem loci. V. eosdem in Abbat. pag. 25. et Martenii Anecdota tom. 1. col. 408. 573. et 809.

Costuma Exartorum, Quae praestatur propter silvas et dumeta succisa et in agrum cultum redacta. Charta anni 1244. inter Instrum. tom. 4. novae Gall. Christ. col. 102: Concessimus stagnum nostrum de Nyore, decem modios avenae, quinque percipiendos apud Ligniacum castrum nostrum in censa burgensium nostrorum Ligniaci, et in Costuma exartorum Ligniaci.

CostumA Falsa, Quae a barone ad tempus imponi et exigi potest; Falsa nuncupatur, quod legitimae consuetudinis initium debet ignorari et a quo inducta. Charta Joan. reg. Franc. ex Cod. reg. 9824. 7. fol. 606. r°: Mandamus.... quatenus falsam Costumam, et barragium seu transversum hujusmodi per aquam et terram... levari permittant. Bellomaner. Ms. cap. 25: Bien puet chelui qui tient en baronnie donner une fausse Coustume un an, ou deux ou trois, selonc che que mestiers en est, por amender et pour faire bons les chemins qui sont convenables à le communeté dou pais et aus marchissans estranges. Mes à tousjours ne puet il establir tele coustume nouvele, se che n'est par l'octroi dou roy.

Constuma, in Charta fundationis S. Capellae Bituricensis ann. 1405. inter Instrum. tom. 2. novae Gall. Christ. col. 34. et in Litteris Johannis I. Franc. Regis ann. 1352.

Coustuma. Charta Childeberti Franc. Regis ann. 705. aut 706. apud Miraeum tom. 1. pag. 244. col. 1: Et quidquid fiscus noster tam de garantia quam de merceria ibidem tenuit, vel de qualibet Coustuma ibidem possiduit. Apud Brequin. num. 261. ubi pro Coustuma legitur Attractum. Occurrit apud Martenium tom. 1. Collect. Ampliss. col. 1049. in Chart. S. Vincentii Cenoman. fol. 44. et 124. in Bullar. Fontanel. fol. 115. in Ch. S. Vandregesili tom. 1. fol. 32. etc.

Coustuma Avalagiorum. Vide supra Avalagium.

Coustuma Bladi et Fructus, in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 206. v°.

Coustuma Canapis. Charta Phil. V. ann. 1318. in Reg. 56. Chartoph. reg. ch. 510: Item Coustumam canapis, videlicet super quemlibet focum unum manipulum, sub precio xviij. sol. Turon.

Coustuma Coriorum, Siccarum. Charta ann. 1305. in Reg. 38: Chartoph. reg. ch. 219. Hermero de Monte Martyrum dedimus Coustumam coriorum et siccarum in nundinis edicti.

Coustuma Doliorum, in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 206. v°.

Coustuma Fili et lanae, ibidem.

Coustuma Nummorum, Quae nummis exsolvitur. Charta ann. 1209. ex Chartul. Campan. fol. 317: Statutum est inter nos (abbat. et conv. Arremar.) et ipsam comitissam (Campaniae) quod in Coustumis nummorum et avenae, quae in festo S. Remigii solventur annuatim ab hominibus de Pargis,... habebit ipsa medietatem, et nos alteram medietatem.

Coustuma Quatuor Pedum, Quadrupedum, in Reg. S. Justi Cam. Comput. Paris. fol. 206. v°.

Coustuma Sedentium, iiijxx. x. lib. quantum ad den. et obol. Coustuma de super septima quadrigarum, vj. lib. in eod. Reg.,

Coutumia, ut Costuma, in Charta ann. 1239. in Probat. Hist. Sabol. pag. 349.

Coustumia. Charta ann. 1135. inter Instrum. tomi 4. novae Gall. Christ. col. 165: Insuper addo omnes aasentias in omnibus terris nostris absque omni redditu et Coustumia, etc. Legitur alibi non semel.

Coustumatio, Res obnoxia Coustumae. Leges Norman. apud. Ludewig. Reliq. MSS. tom. 7. pag. 400: Per sacramentum unius fit, videlicet in mercatibus et Coustumationibus, de quibus Coustuma requiritur a tali, qui in hiis utitur libertate.

Custumae, in Legibus Burgor. Scoticorum cap. 141. 142. 143. in Itinere Camerarii Scotici cap. 12. 13. in Statut. Davidis II. Regis Scotiae cap. 49. apud Will. Thorn. pag. 1796. Henr. Knyghton. ann. 1340. Tabular. Albaeripae in Dioecesi Lingonensi ann. 1176: Qui autem in maso domini Huonis manserit, allodium atque Custumam custumabit, et ejus terragium domini Huonis erit. Rursum: Neque hi, qui in masis eorum manent, Custumabiles erunt, etc.

Custumia, Mos, consuetudo, apud Baldric. lib. 3. Chronic. Camerac. cap. 40. Alibi praestatio consueta. Conventio inter Abbatem S. Urbani et Hugonem de Villers ann. 1193. ex Archivo ejusdem Monasterii: Habebit S. Urbanus medietatem cum hereditate et D. Hugo aliam, salvis Custumiis domini cujus trefundus fuerit.

Costumia. Eadem notione qua Consuetudo 4. ter legitur in Ch. ann. 1306 ex Chartul. Campan. fol. 428. v°. col. 1. Costumel, in Inquisit. ann. 1338. ex Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 429: Item huit deniers pour un Costumel, que doivent chascun an li hoirs Pierre Sesille. Coustumerie, eodem significatu. Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. ch. 1145: Le suppliant pour aider à Jehan Ermenier à cuillir et lever certaine Coustumerie,... laquelle icellui Ermenier tient à ferme, etc.

Cosduna, Idem quod, Consuetudo, Tributum. Tabularium Burguliense fol. 156: Mauricius Dominus Credonis concessit Ecclesiae et Canonicis omnes homines quos H. habebat in suo feodo, absolutos ab omnibus Cosdunis. Infra: Concessit omnes Cosduneas tam de advena, quam de talliata sua de tota terra quam acquisierat, etc. Occurrit praeterea in Monast. Anglic. tom. 1. pag. 562. Charta Gaufridi Archiepisc. Burdegal.: In curte vero de Faia... habere solebat quinque solidos Cosdunales in anno. Ibidem: Quod in curte de Benays habere debebat talliatam suam quantum vellet: avenas quoque, gallinas, et caseos Cosdunales, etc.

Costduma, in Privilegio Templariis Domus Montispessulani concesso per Guillelmum Dominum Montispessulani ann. 1189.

Cosduma, in Charta Gaufredi Comitis Andegav. apud Sammarthanos in Episcop. Andegav. pag. 125: Concessi etiam ut omnia quae habent... sine retinaculo ullius meae Cosdumae quitta habeant. Chopinus lib. 3. de Sacra polit. tit. 1. § 8. qui eamdem Chartam describit, Cosdunae habet. At in alia ann. 1108. apud eosdem Sammarthanos in Abbatib. S. Nicolai Andegav. pag. 690. et in alia ann. 1108. apud Duchesnium in Hist. des Chastaigners, pag. 4. Cosduma etiam scribitur. Tabular. Dalonensis Abbat.: Exactionem unius navis, quae nominatur la Cosduma, scilicet 4. denarii et 1. ciphum sale plenum. Rursum legitur apud Marten. tom. 5. Collect. Ampliss. col. 1152.

Cosdupna, Cosdupena. Charta Guillelmi de Craveneze ann. 1234. ex Chartulario Abbatiae S. Stephani de Vallibus apud Xantones: Notum facio, quod cum Stephanum Abbatem de Vallibus impeterem super calefagio foreste de Saliz de Cosdupna quadam in eadem foresta, que vulgariter Baton appellatur. Aliud exemplar habet, Cosdupena.

Consuetudinarii, Consuetudinibus seu tributis obnoxii, Villani, Cotarii: Coustumiers, in Consuetudinibus municipalibus passim. Charta ann. 1092. apud Beslium: Quicunque voluerit habitare in ipso burgo, cujuscunque homo sit, exceptis nostris dominicis et Consuetudinariis hominibus, habitet libere. Alia Guillelmi VIII. Ducis Aquitan. apud eumdem: De cetero villam... liberam concedo eo tenore, ut deinceps nullum Consuetudinarium meum ibi recipiant. Tannatores, homines Consuetudinarii, in aliis Tabulis apud eumdem pag. 504. 505. 467. et in nova Gall. Christ. tom. 4. Instrum. col. 352. Notitia sub Gaufrido Martello Comite Andegav. ann. 1111. pro Ecclesia S. Laudi: Volens contra constitutionem illustrissimi Comitis habitatores praedicti loci Consuetudinarios sibi facere. Chart. abbat. Nobiliac. c. ann. 1085. et Notit. Nivel. ann. 1089. ap. Guerard. in Irminon. Polypt. pag. 364. et 366.

Consuetudinarii Vavassores, Consuetudinibus seu tributis obnoxii. Charta ann. 1207. in Chartul. Norman. ex Bibl. reg.: Damus... centum libratas terrae in terra, quae fuit Hugonis de Monteforti, in tali videlicet assisia,... in auxilio Consuetudinariorum vavassorum hominum tenentium de dominio et feudo Guioci.

Custumarii, Eadem notione. Vetus Inquisitio apud W. Dugdalum in Antiq. Warwicensis provinciae pag. 665: Et etiam omnes illi qui tenuerunt in bondagii tenura, solebant vocari Custumarii. Inquisitiones de forisfacturis forestar. cap. 19. in Addit. ad Matth. Paris: Si aliquis eorum habeat Custumarios reddentes illis redditus annuos, etc. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 838: Cum homagiis et servitiis tam liberorum hominum, quam Custumariorum, etc. Tom. 2. pag. 243: In liberis hominibus et redditibus, in nativis et Custumariis, etc. Adde pag. 398. Fletam lib. 2. cap. 71. § 15. etc. Stabilimenta S. Ludovici. lib. 1: Se gentis feme prent home vilain Coustumier. Passim in Legib. Francorum municipalibus, locis a Raguello indicatis, in quibus Nobiles opponuntur Custumariis. Sed in Stylo Leodiensi cap. 3. art. 20. et apud Froissart. lib. 1. cap. 147. et alibi Coustumiers appellantur antiqui Practici, quorum est testari apud Judices has vel illas fuisse et esse patrias consuetudines, ad quas oporteat lites dijudicari.

Coustumarius, Tributo coustumae obnoxius. Charta Phil. Pulc. ann. 1309. in Reg. 13. Chartoph. reg. ch. 34: Quae domus est contigua domui Roberti de Karentonio Coustumarii nostri. Nisi sit coustumae exactor. Priori notione Coustumier, quatenus nobili opponitur, in Lit. remiss. ann. 1415. ex Reg. 168. ch. 327: Lesquelz pillarts prenoient femmes par force, tant nobles que Coustumieres. Adde Consuet. Andegav. art. 30. 32. 150. Cenoman. art. 276. 349. Turon. art. 302. 303. etc. Coustumier et Coustumable praeterea nostris, Vir Coustumarum peritus et in iis versatissimus. Lit. remiss. ann. 1397. in Reg. 152. ch. 298: Comme Hennequin deust estre seigneur proprietaire et à bon tiltre de certaine terre tenue en fief de feu Pierre frere Jehan, advocat en court laye et homme Coustumable;... mais soubz umbre du grant port que ledit Pierre frere Jehan avoit en Justice par le moyen de sa science et de la praticque, etc. Aliae ann. 1450. in Reg. 186. ch. 38: Le suppliant ala en la ville de Bruges... pour conseiller sa matiere avecques aucuns Coustumiers et gens de conseil d'icelle ville. Adde Ordinat. reg. Franc. tom. 9. pag. 673. Vide Custumarii in Consuetudo 4.

Coustumagii, Iidem qui Consuetudinarii. Vide locum in Festagium, Jus, etc.

Coustumaria, Locus ubi Custumae, seu tributa exiguntur, verbi gratia in viis. Coustumiere, in Consuetud. Andegavens. art. 50. Coustumerie, in Cenoman. art. 62.

Custumare, Custumam, seu tributum exigere, nostris, Lever la Coustume. Charta ann. 1270. in Regesto Constabulariae Burdeg. fol. 224: Ita tamen quod nullus Custumare debet sine dicto Elia. Bona Custumanda, in Itinere Camerarii Scotici cap. 13. Pecunia non Custumata, in Statut. Davidis II. Regis Scotiae cap. 49. § 9. Mercandisae Custumatae, pro quibus tributum consuetudinarium exsolutum est, apud Rymerum tom. 5. pag. 274.

Costumare, Coustumare, Tributum, quod Costumam, vocabant, pro mercium transvectione solvere. Charta Ludov. X. ann. 1315. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 214: Cum plures nautae mercatores Bayonenses et Ispani apud villam nostram Rupellae vina comparaverint,... et ibidem in suis navibus ipsa vina oneraverint et Coustumaverint, nonnullique mercatores alii in navibus dictorum mercatorum Bayonensium et Ispanorum vina in quantitate non modica oneraverint similiter Coustumata, etc. Infra: Costumaverint et Costumata. Coustumé vero dici videtur de eo, quod in usu publico est, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. ch. 185: Icellui suppliant ne forga, ne ne fist forgier monnoye, qui onques fust Coustumée.

Custumarius, Custumator, Publicanus, qui tributa exigit. Iter Camerarii Scotici cap. 1: Custumatores, seu Custumarios tam parvae quam magnae custumae, Custumarios tronae, etc. Cap. 12. cujus lemma de Custumariis parvae custumae: Primo capiunt custumam largiori modo quam impositum est a D. Rege, etc. Cap. 13. De Custumariis magnae custumae. Ubi magna Custuma dicitur, quae exigitur a subditis pro modo bonorum, in Statutis Davidis II. regis Scotiae cap. 49. § 7: Custumarii burgorum qui de mandato Camerarii in dicta Custuma levanda intromiserunt.

Coustumerius, Coustumae exactor. Gall. Coustumier. Lit. ann. 1363. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 383: Pedagiariis, portuum et passagiorum custodibus, reveriis, leuderiis et Coustumeriis, etc. Occurrit praeterea in Lit. ann. 1390. ibid. pag. 381. et in aliis ann. 1400. ex Reg. Bitur. in Cam. Comput. Paris. fol. 11. v°. Aliae ann. 1343. tom. 5. earumd. Ordinat. pag. 318: Nous a esté donné à entendre que plusieurs prevoz, Coustumiers et autres s'efforcent à aler encontre le teneur desdictes lettres, en inforsant lesdis religieux et leurs tenans de païer coustumes, trespas, etc.

Consuetudinaria Terra, Consuetudinibus seu tributis obnoxia. Vetus Formula: Ita ut ab hac die ipso campo et vinea cum grato ipsius Monasterii habeas, teneas, atque possideas, et quidquid ex eo, sicut mos est aliis ingenuis super terram Consuetudinariam faciendi, facere volueris, liberam in omnibus habeas facultatem.

Consuetudinaria Lex. Charta Roberti Ducis Burgund. ann. 1042. ex Tabular. Sangerman.: Inter caetera in villa quae dicitur Gilliacus.... plures accepi Consuetudines, sicut ab eis didiceram, lege Consuetudinaria. Vide Probat. Hist. Burg. Duchesnii pag. 7.

Costumierus, Tributo costumae obnoxius. Tabularium S. Florentii: Quicumque de hereditariis in eodem cimiterio propter guerram habitare necesse habuerit, non cogetur aliquod solvere debitum. Si domum fecerit ibi, recuperata pace, poterit eam inde portare. Si vero eam cuicumque vendiderit advenae, fiet ex tunc eadem domus Costumiera.

Legitur in Cart. N. D. Paris. II. p. 351. an. 1320: Guiardus de Janni armiger,... recognoscit capitulo et prebendariis ejus, apud Moriacum commorantibus jus ligna caedendi in toto nemore dicto la Tillière, ad opus solummodo domus suae Moriaci, duobus diebus in hieme et totidem in aestate, secundum consuetudinem quae gallice dicitur la Coustume la cage.