Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSUL

CONSUL,² Comes, Bracton. lib. 1. de Rer. divis. cap. 8. § 2: Comites a Comitatu, sive a societate nomen sumpserunt, qui etiam dici possunt Consules, a consulendo: Reges enim tales sibi associant ad consulendum et regendum populum Dei, etc. Leges Edwardi Confess. cap. 2: Quod modo vocatur Comitatus, olim apud Britones temporibus Romanorum in regno isto Britanniae vocabatur Consulatus; et qui modo vocantur Vicecomites, tunc temporis Viceconsules vocabantur. Vita S. Guillelmi Ducis Tolosani scripta a coaetaneo cap. 3: Ambo quidem de summis Franciae Principibus, Consules ex Consulibus, etc. Cap. 4: Igitur Willelmus..... suscipit nomen Consulis et Consulatum, in rebus bellicis primae cohortis sortitur principatum. Et cap. 5: Adjudicatur etiam conclamante exercitu, ut totius Aquitaniae, quoniam dignus est, investiatur Ducatu, et de Consule sublimetur in Ducem. Ordericus Vitalis libro 6. ex eadem Vita sancti Guillelmi: Guillelmus ex patre Theodorico Consule et matre Abdana natus est... nomen Consulis et Consulatum, et in rebus bellicis primae cohortis sortitur principatum. Abbo Mon. l. 1. de Bellis Paris. de Odone postmodum Rege vers. 45: Hic Consul venerahatur, Rex atque futurus. Et lib. 2: Belligeri fuerant Uldonis Consulis ambo. lib. 1. vers. 653. Adde 453. Petrus Abaelardus pag. 143: Vicem Imperatoris, cui per omnia obeditur, obtinet Diaconissa; sex vero aliae sub ea, quas dicimus Officiales, Ducum sive Consulum loca possident. Chronicon S. Petri Vivi ad ann. 1108. apud Acherium Spicil. tom. 2. pag. 752: Hludovicus... multa passus a Proceribus Franciae in eodem anno, praecipueque a Widone, Rubeo cognominato, qui ei fraude et dolo suo filiam suam nuptum dare volebat; quod quia dignitati regiae indecens erat, et Consulibus regni displicebat, auctoritate apostolica Paschalis PP. dimiserat. Et pag. 753: Similiter et Consul Pictavorum, et Dux Burgundiorum, et multi alii Consules, qui sunt sub Rege Francorum. Ita usurpant passim Scriptores, Paschasius Radbertus in Epitaphio Walae Abbat. Corbeiensis lib. 2. cap. 6. Capitula de Weregildis post Concilium Grateleanum ann. 928. Hildebertus Episc. Cenoman. Epist. 18. 25. 26. et in Vita S. Hugonis Abbatis Cluniacensis, Rob. Monachus lib. 3. Hist. Hierosol. Sigebertus ann. 439. Vita S. Leodegarii cap. 5. Matth. Paris pag. 13. Gaufridus Gross. in Vita S. Bernardi Abbat. Tiron. cap. 22. Scriptor Gestorum Comitum Andegav. qui librum suum Gesta Consulum Andegav. inscripsit. Ordericus passim, etc. Vide Marcam lib. 3. Hist. Benearn. cap. 3. num. 2. 3. et Historiam translationis S. Audoeni, apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1676. ubi Richardus I. Dux Normannorum, eorumd. Consul appellatur; sed in Comes 2. observatum hunc Ducem interdum etiam Comitem dictum fuisse. Annal. S. Columbae Senon. ap. Pertz. Scriptor. tom. 1. pag. 106. ad ann. 1066: Consul Willelmus multa virtute notatus ..... Ipse coronatus rex est de Consule factus.

Pluribus licet hanc vocis Consul acceptionem probet Cangius; haec tamen, quia ad historiam nostram maxime pertinent, nec cuique obvia sunt, addenda judicavi. Charta Ingelran. episc. Ambian. ann. 1118: Quam (familiam) ante nostra tempora domini Castelli injuste sibi usurpaverant, quamque scilicet clerici loci, triennio antequam Consul Flandrensis Encram haberet, recuperaverant. Cum vero Balduinus Consul Flandrensis Encram possideret, etc. Alia ejusd. episc. ann. 1124. in Chartul. prior. Lehun. ch. 11: Actum est hoc... Ludovico Philippi in Gallia regnante, Karolo Ambianensi Consule feliciter. Charta Beatr. comit. Bigor. pro monast. de Scala Dei ann. 1160. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 51: Facta est hujusmodi donatio, .... Petro Consule Bigorritano. Occurrit etiam in Vita Ms. S. Mart. Lemov. ubi voces Consul et Comes promiscue adhibentur. Vide infra Consulatus 1.

Eodem titulo insigniebatur apud Neapolitanos is, cui supremum civitatis regimen committebatur, quem simul et Ducem nominabant. Extat Diploma ann. 944. apud Murator. tom. 1. Script. Ital. part. 2. col. 431. datum a Johanne Consule et duce Neapolis. Charta ann. 1011. apud eumd. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 195: Nos Sergius in Dei nomine eminentissime Consul et Dux, etc. Iisdem quoque appellationibus donatur Johannes Dolensis tom. 2. Hist. novae Brit. pag. lvij: Splendidus ex atavis, atavorum splendor et ipse,   Gente Britannus homo conditur hoc tumulo. Hic armis, patria, natis cum matre relictis,   Dux modo, continuo de Duce fit monachus. Metropolitanae sedi, quia vixit honeste,   Cui Dolus est nomen, praesul hic eligitur; Ut quibus extiterat Consul, de Consule praesul,   Praesul quam Consul consuleret melius.