Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSUL

CONSUL,³ Consules in civitatibus, qui in aliis vulgo Scabini vocantur, quorum dignitas antiqua. Ausonius in Urbibus: Diligo Burdigalam, Romam colo, civis in illa, Consul in ambabus, cunae hic, ibi sella curulis, etc. Recte Valesius in Valesianis pag. 130. et seq. adnotat, hunc locum a Cangio nostro non satis intellectum fuisse. Ausonius quippe non ideo se dicit Burdigalae Consulem, quod hujus urbis Magistratus, qui Consul dictus fuerit, dignitatem obtinuisset, sed quod, qui Romae renunciabatur Consul, in omnibus totius imperii urbibus Consul haberetur. Ab Ausonii temporibus ad institutionem Scabinorum, qui in Galliis appellati fuerint Consules, effluxerunt anni plus septingenti. Vide Savinii Histor. jur. Roman. med. temp. lib. 1. cap. 2. § 21.

Consul Barcinone, in veteri Inscriptione apud Gruterum 429. 9. Consules municipales, apud eumdem 90. 8. 351. 5. 438. 7. Libertates ann. 1209. concessae per Raibaldum de Calma hominibus terrae suae tom. 1. Hist. Dalph. pag. 19. col. 2: Et volo quod singulis annis in Calma quatuor Consules eligantur ad festum omnium Sanctorum, quorum consilio tota terra mea videatur de cetero subjacere; si tamen aliquis fecerit injuriam, vel commiserit unde puniri debeat, consilio Consulum puniatur. Haud satis scio an ead. notione in Charta Philippi Franc. Regis ann. 1218. apud Baluzium tom. 7. Miscell. pag. 338: Conspirationes aut conjurationes vel Consules non possunt facere cives Anicienses contra nos nec contra Episcopum nec Ecclesiam Aniciensem, quandiu Episcopus et Ecclesia Aniciensis erga nos se habuerint ut debebunt. Statuta MSS. Monspeliensia art. 125. de forma juramenti Consulum: Statutum est ut xii. probi et legales viri Montisp. jam electi ad Communitatem Montispessulani jurare debeant, quod bona fide consulant eum quem Dominus loco suo statuerit in hac terra, et ille requirere teneatur consilium dictorum xii. et eorum stare consiliis, etc. Et art. 139.: Qualiter eligitur Bajulus Curiae: Similiter consulant Domino et Bajulo Curiae, et ei quem Dominus loco suo statuit in hac terra. Vide Casaubonum ad Apuleii Apolog. pag. 178.

Conssous, in Libert. villae de Peyrusse ann. 1368. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 703: Nous Jaques de Pereuse et Pierre Bourgois Conssous de la ville et appartenances de Pereuse, etc.