Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSUL

CONSUL,⁴ Consules etiam dicuntur, qui in emporiis, seu portubus maris mercatorum jura ac merces tuentur. Charta Jacobi Regis Aragon ann. 1268. pro Barcinonensib.: Concedimus et donamus integram licentiam et potestatem vobis... ponere et eligere Consulem, vel Consules, quem et quos volueritis, in partibus ultramarinis, et in terra de Romania, etc. Exstat in Statutis Massil. lib. 1. caput integrum num. 18: De Consulibus extra Massiliam constituendis... in viagiis Suriae, aut Alexandriae vel Coepte, vel Bogiae, vel alicubi alibi... eligendis de melioribus facundia, et discretione, et probitate, et honestate, ad honorem et utilitatem communis Massiliae... et constituendis a Rectore Massiliae, qui pro tempore fuerit, cum consilio et assensu Syndicorum, et Clavariorum communis Massiliae, et Septimanariorum capitum ministeriorum, vel majoris partis eorum, quibus dentur Consiliarii numero ibi non determinato. Deinde plura statuuntur ad eos Consules spectantia, quae longius esset hic referre.

Habebant porro ii jurisdictionem in mercatores suae nationis, exceptis tamen majoribus criminibus. Charta Guidonis Regis Hierosol. ann. 1190. apud Guesnaium in Annalib. Massil.: Damus etiam vobis Curiam in Accon, et ut Vicecomites et Consules de hominibus vestrae gentis habeatis, ita quod si aliquis extraneus contra quemlibet de vestris querelam moverit, ante Vicecomites vestros debeat devenire, et ibidem judicium recipere, excepto furto, homicidio, tradimento, et falsamento monetae, violatione mulierum, quod Rapt vulgariter dicitur, quae omnia Curiae nostrae reservamus. Vicecomes autem quem vobis ibidem ordinare placuerit, sacramentum fidelitatis nobis faciet, et jurabit quod secundum terrae Consuetudinem, Curiae vestrae causas judicabit et discernet. Habetur etiam in Statutis MSS. urbis Monspeliensis Sacramentum, quod ejusmodi mercatorum Consules, cum magistratum suum ineunt, faciunt lingua vernacula sic conceptum: Jen hom elegat en Cossol dels mercadiers navegans de Montpeslier promet à vos xii. Cossols, que bon lial cossel donarai à tos é à cascuns dels dits mercadiers é des autres que son ni seran desotzmon regimen, et lur proficq enquerrai, el dan esquivarai, é la honor del Commun de Monpeslier, é de la Universitat desdit mercadiers farai et procurerai, é dels constrats, et del clams que seran entrels mercadiers, etc. é totas aquestas causas entendrai per tot lo temps de mon oficizi, gitadas tota amistatz, é tota enemistat, etc. Quotannis ii eligebantur. Dicuntur etiam Regens dels mercadiers que van per mar, in Charta ann. 1328. De iis Consulibus, et eorum officio, pluribus egit Andreas Bosch in libro dels Titols de honor de Cathalunya lib. 4. cap. 24. Maxime vero liber Italicus, cui titulus, il Consolato del mare, editus Venetiis ann. 1576. Codinus lib de Offic. cap. 7. n. 9. Pachymeres lib. 2. cap. 32. et Gregoras lib. 4. observant Pisanorum Magistratum qui Constantinopoli degebat, Consulem appellatum, qui apud Venetos Bajulus dicebatur.

Consules mercatorum Lucensium, et Consules majores et Consules mercatorum de Mutina, in Charta ann. 1182. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. aevi col. 887. Consules paraticorum, eadem notione, ibid. col. 876. Consules mercantiae, in Annal. Placent, ad ann. 1443. apud eumd. tom. 20. Script. Ital. col. 881. Consules artis maris, Florentiae ann. 1356. 1400. etc. apud Manni de Sigil. tom. 2. pag. 71. De consulibus in terris externis pluribus egit vir illustrissimus Pardessus, in Collect. Leg. Maritim. tom. 4. pag. 256. tom. 5. pag. 108. Consuli in arte de mare in Statut. civit. Trani eodem tom. 5. pag. 237.

Consules etiam dicuntur in Francia Mercatores electi ad dirimendas lites sociorum, primum Parisiis ann. 1563. instituti Edicto regio, in aliis vero praecipuis urbibus ann. 1566.