Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSUL

CONSUL,⁵ Consiliarius, qui est a consiliis. Inventar. Chart. reg. ann. 1482. fol. 121: Rege Parisii in sua domo S. Pauli existente, pluribus praelatis, baronibus et aliis magnatibus Consulibusque suis comitato, et aliis magnis personis, etc. Extract. ex comitiis Turon. habitis ann. 1483: Respondit (D. Borbonius) quod nequaquam nos ad hoc astringere volebant quominus libere auferremus adderemusque, si quid nobis mutandum videretur, eumque numerum Consulum faceremus, quem regi regnoque utilem fore crederemus. Vide Consularius.

Consul Regius, Idem, ni fallor, qui Consiliarius, apud Robertum Goulet in Compendio Jurium et Consuetud. Universitatis Paris. fol. 9: Similiter Universitas expensis suis distribuit cereos benedictos Regi et Regine, si fuerint Parisius, Dominis Presidentibus, Preposito Parisiensi, Locum tenentibus, et quibusdam Regiis Consulibus, etc.