Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONSULARIS

CONSULARIS, Ad consulem seu comitem pertinens. Charta ann. 1098. ex Tabul. S. Albini Andeg.: Ad haec adversarii nostri longas quidem de Consularibus donis historias..... responderunt. Alia Beatr. comit. Bigor. pro monast. de Scala Dei ann. 1160. in Reg. 148. Chartoph. reg. ch. 51: Donavi..... pastus Consulares gregibus et armentis de Scala Dei. Vide supra Consul 2.