Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTEMPLATIO

CONTEMPLATIO, Respectus, Gall. Egard, Considération. Epistola Philippi Electoris Archipalatini ad Carolum VIII. Regem Galliae ann. 1497. apud Ludewig. tom. 6. Reliq. MSS. pag. 96: Igitur Regiam Celsitudinem vestram rogamus, quatenus praefatos Christophorum et Anshelmum de Regia beneficentia plurimum commendatos suscipiat, nostri Contemplatione: id est, nostri ergo vel causa. Similis locutio occurrit apud Rymer. tom. 2. pag. 398. col. 2. necnon apud Acherium tom. 9. Spicil. pag. 289.