Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTESTATIO

CONTESTATIO,² Libellus, scriptura, in leg. 8. Cod. Theod. de Famosis libell. (9, 34.) et apud Gregor. Magn. lib. 5. Epist. 30: Nocturno silentio in civitatis loco, Contestationem posuit in ejus crimine loquentem.

Contestatio, Testatio. Concilium Arelat. II. sub Siricio PP. can. 32. et ex eo Capitul. Caroli M. lib. 6. cap. 142. 144: Si expositus ante Ecclesiam cujuscumque fuerit miseratione collectus, Contestationis ponat epistolam. Id est, qua testatur se eum collegisse. Anastasius in S. Hormisda: Portantes epistolas confortatorias fidei, et Contestationes secretas numero 19. etc.