Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTESTATIO

CONTESTATIO,³ Ordo Romanus de Consecratione Episcopi: Pontifex ponit manum super caput ejus, et dicit unam orationem in modum Collectae, alteram in eo modulamine, quo solet Contestatio cantari. Gregorius Turon. lib. 2. de Miracul. S. Martini cap. 14: Cumque nos rite sacrosancta solennia celebrando Contestationem de Domini virtutibus narraremus, etc. Acta SS. Junii tom. 3. pag. 10. de S. Ferreolo: Contestatio, Vere dignum et justum est, quotiescumque pugnas Sanctorum recolimus. Quibus locis Contestatio idem sonat quod

Contestada; ita enim appellari in Codice Remensi MS. monet Menardus, Praefationem, seu Orationem quae Canoni praemittitur, qua disponitur Sacerdos et populus ad tremendorum mysteriorum confectionem, quod, ut est in alio Codice Thuano, Contestetur Sacerdos fixam ac veram professionem populi, id est, gratias referre Deo dignum esse. Ita etiam in veteri Liturgia, apud Cardinal. Bona lib. 1. Rerum Liturgicar. cap. 12. n. 5. Praefatio Contestatio Missae appellatur. Eumdem vide lib. 2. cap. 10. n. 1. et in lib. 3. Sacrament. Eccles. Rom. cap. 106. in Missali Gothico pag. 270. 288. quo spectant ista Gennadii de Scriptorib. Eccles. in Musaeo: Composuit Sacramentorum egregium et non parvum volumen, per membra quidem pro opportunitate officiorum et temporum, pro lectionum textu psalmorumque serie et decantatione discretum: sed supplicandi Deo et Contestandi beneficiorum ejus sodalitate sui consentaneum. Glossae Lat. Graec.: Contestatur, συνμαρτύρεται, ἐπισφραγίζεται, διαμαρτύρεται. Festus: Contestari, est, cum uterque reus dicit, Testes estote. Paulinus Natali 9: Quid Paschale epulum ? nam certe jugiter omni Pascha die cunctis Ecclesia praedicat oris, Contestans Domini mortem cruce, de cruce vitam Cunctorum. Annales Francor. Fuld. ann. 888: Salubri utens consilio, Contestans se malle suum regnum gratia cum Regis pacifice habere, quam ulla jactantia contra ejus fidelitatem superbire. Papias: Contestari, ad judices; obtestari vero ad adversarios pertinet. Glossae Graec. Lat.: Μαρτυροποίημα, Contestatio, testificatio. Contestatari sacramentum fidelitatis, in Capitulari 3. ann. 789. cap. 2.

Contestata, in Missali vet. Francor. pag. 422.