Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTINEO

CONTINEO, (CONTINERE) Alere, sumptus suppeditare: nostris, Entretenir. Gregorius M. lib. 2. Indict. 1. Epist. 28: Et locum vel actionem provideat, ex qua cotidianis stipendiis valeat Contineri.

Contenementum, AEstimatio, et conditionis forma ac ratio, qua quis in republica subsistit, Spelmanno: seu potius quod cuique ad sumptus necessarios sufficit, ex voce Continere, de qua mox. Magna Charta Libertatum Angliae cap. 14: Liber homo non amercietur pro parvo delicto, nisi secundum modum illius delicti, et pro magno delicto secundum magnitudinem delicti, salvo sibi Contenemento suo, et mercatori eodem modo salva mercandisa, et villanus... salvo wainagio. Glanvilla lib. 9. cap. 8: Secundum quantitatem feodorum suorum, et secundum facultates, ne nimis gravari inde videantur, vel suum Contenementum amittere. Id est, ne conditioni suae derogare cogantur, amissis, vel certe imminutis suis facultatibus: nam ea est vocis notio, quidquid dicat Somnerus. Nos dicimus Entretien, seu Intertenementum, quod cuique ad suam conditionem manutenendam necessarium est, vel sufficit.

Continentia, Idem quod Contenementum. Gregorius M. lib. 1. Epist. 5: Miror autem quod in me collatas Continentias vestras ex hac moderna pastoralis officii Continentia distraxistis, in qua sub colore Episcopatus, ad saeculum sum reductus. Idem Epist. 43: De ancilla Dei, quae cum Theodosio fuit, Extranea nomine, videtur mihi ut ei Continentiam facias, si utile conspicis, aut certe donationem quam fecit, reddas. Lib. 4. Epist. 30: Sed quia vos valde in Continentia nostra benignos invenimus, eidem benignitati vice simili respondemus. Ita hanc vocem usurpat lib. 1. Epist. 18. 42. lib. 2. Indict. 1. Epist. 28. lib. 4. Epist. 50. et Julianus Antec. Const. 59: Haec constitutio... jubet ut si quis rem immobilem eidem Ecclesiae dederit,... et adjecerit, ut in Continentia pauperum reditus administretur, etc. Vide Pactimonium.