Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTRA

CONTRA,⁴ Pro. Lex Alemann. tit. 20: Nullus Presbyter... potestatem habeat vendendi Ecclesiasticam terram, nisi Contra aliam terram. Nos dicimus, Contre une autre terre. Capitulare 5. ann. 806. cap. 18. et lib. 1. Capitul. cap. 125: Sed propter cupiditatem comparat annonam aut vinum, verbi gratia de duobus denariis comparat modium unum, et servat usquedum iterum venundari possit Contra denarios quatuor aut sex, aut amplius. Adde cap. 19. liber Epistolarum S. Bonifacii Mogunt. Epist. 100: Tradidit eos (servos) in Saxoniam Contra equum unum. Usi sunt hoc loquendi modo veteres. Varro lib. 1. de Re rust.: Poma vaeneunt Contra aurum. Vide Scaligerum ad hunc locum.

Contre, eodem sensu, in Charta ann. 1386. ex Reg. 130. Chartoph. reg. ch. 98: Comme le grant Vendredi, qui est jour de dévotion, et là où chascun bon Crestian doit estre au service de Nostre Seigneur, et pourpenser de amender sa conscience Contre Pasques. Vide Contra 1.