Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTRA

CONTRA,⁵ Prope, juxta, Gallis Contre. Lactantius lib. de Mortib. Persecutor. num. 23: Servi quique fidelissimi Contra Dominos vexabantur: filii adversus parentes suspendebantur, etc. Vita S. Henrici Imperat. cap. 6: Contra urbem... Ecclesiam sub Canonico ordine initiavit. Charta Caroli C. Imp. apud Mabillon. lib. 5. de re diplomat. pag. 404: Et omne teloneum annualis mercati, cum prato, ubi Contra Venittam congregari solet. S. Audoenus de Vita S. Eligii cap. 10. Sedebat fabricans indefesso (tom. 1. Hist. Franc. pag. 628. perperam indefossum) et contra eum Thille vernaculus ejus, etc. Caesarius lib. 1. Miracul. cap. 23: Veniensque Contra Monasterium nostrum, loci nomen requisivit. Historia fundat. Monasterii Gladbacensis cap. 4: Et omnibus affluenter epulantibus, nuntiisque Regis Contra Episcopum honorabiliter residentibus, etc. MS.: Et a mandé par Renaut de Baugi, Que a Dijon fusent Contre lui Samedi.

Ita Κοντὰ, hac notione dixerunt Graeci nuperi pro Contra. Anonymus de Locis Hierosol. cap. 6: Καὶ ϰοντὰ εἰς τὸν τάφον εἶναι ὁ λίθος ὁποῦ ἐϰάθησεν ὁ Χριστός Cap. 9: Καὶ ϰοντά τῆς Παϊθοῦ ἔναι ἡ ἔρυθρα θάλασσα. Alibi saepe.