Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CONTRA

CONTRA,⁸ Obviam. Annal. Vedast. ad ann. 888. tom. 8. Collect. Histor. Franc. pag. 88: Odo vero rex Remis civitatem Contra missos Arnulfi perrexit, qui ei coronam, ut fertur, misit. Rursum occurrit pag. 90. Vide ibi notam docti Editoris. Reginon. Chron. ad ann. 870: Sequenti die Contra fratrem ad Marsana profiscitur. Stat. Praemonstr. MSS. dist. 4. cap. 1: Pulsentur campanae ecclesiae Contra processionem. Id est, cum processio ecclesiam appropinquat.