Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AEDIFICO

AEDIFICO, (AEDIFICARE) Exemplum praebere: quo sensu vocem Edifier, usurpamus; vel docere, instruere. S. Hieronymus lib. 3. in Ruffinum cap. 5: Duas Epistolas... per hoc fere biennium interpretatus sum, et in AEdificationem Ecclesiae legendas nostrae linguae hominibus dedi. Annianus Pelagianus in Epist. praefixa versioni Homiliarum S. Joan. Chrysostomi: Adhuc Antiochiae Presbyter haec, quibus Ecclesiam illam AEdificabat, scripta composuit. Gregorius M. lib. 9. Epist. 9: Picturas imaginum, quae ad AEdificationem imperiti populi fuerunt factae, etc. Concil. Narbonense sub Recaredo Rege, de Presbytero ignaro: Mittatur in Monasterium, quia non potest AEdificare populum. Jacobus de Vitriaco in Hist. Occid. cap. 7: Pauci autem addiscebant ut AEdificarentur, vel AEdificarent. Liber AEdificatorius apud Ingulfum pag. 870. Adde S. Fulgentium epist. 2. Ordericum lib. 5. pag. 590. etc. Vide Glossarium med. Graeci. in Οἰϰοδομή. Et Wahlii clav. philol. novi Testam. vol. 1. pag. 624. In novo Testam. non legitur nisi apud S. Paulum.